VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)

Strana - 60

60 quomodo ad eum pervenire et infidelibus nostris occurrere ac resistere possis. Te graciose requirentes, vt in reprimendo eorundem conatu et proposito quaecunque possis pro bono nostro et regni istius nostri agere non desinas. Sicut te pro tua in nos fidelitate et offitii debito facturum esse non dubitamus, quod erga te singulari gratia nostra recognosce­mus. Datum Lintii, vltima Julii 1529, In simili ad Franciscum Bathyan. Izvorni koncept u ces. i kr. kućnom, dvorskom i državnom arkivu u Beču. XIII. 1529. julija 31. u Linču. Kralj Ferdinand hrvatskim biskupima i velikašima. Ferdinandus etc. Reverende fidelis dilecte! Quoniam episcopus Zagrabiensis aliique complices illius se veluti infidèles contra nos op­ponere non sunt veriti, imo et alios adhuc nobis fidèles et affectos quoquo possint modo a débita nobis fidelitate et obedientia dehortari et avocare non cessant ; nobis id quoque diuturniori silentio praetere­undum minime visum est, atque ideo deliberavimus fidelibus subditis nostris omni ope et auxilio adesse eosque pro viribus et facultatibus nostris a rebellium injuriis et violentiis eripere et tueri, ad hoc vt epis­copus ille ac adhérentes eiusdem pro demeritis suis iuste tandem casti­gentur. Cum itaque nobis a te veluti bono et fideli subdito nostro non nisi obedientiam et serviendi Studium polliceamur, atque id nobis sie persuasum, quod tu nulli adversariorum nostrorum impetitioni et insultu cedere, quin potius illum propulsare debeas, ea propter tibi harum série firmiter committimus vt exercitum nostrum, quem ad regnum nostrum Sclavoniae misimus et mittemus, omni auxilio et assistentia tua iuvare et promovere debeas, ac vbi datur occasio et opportunitas hostes illos damnificare et devastare non dubites, quos etiam bene castigare co­opereris. Sicut te omnino facturum esse credimus, ac erga te omni gratia nostra dum dabitur occasio recognoscemus. Datum Lintii vltima Julii 1529. Ad magnificos fiant novem, quae subscribentur. Ad egregios duae. Ad duos episcopos duae. Reverende devote fidelis dilecte. Izvorni koncept u ces. i kr. kućnom, dvorskom i državnom ar­kivu u Beču.

Next

/
Oldalképek
Tartalom