VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)

Strana - 46

46 Felseo-Lindva et Dobra vocata, ac castella Muray Zombathel in Castri­ferrei, Zigeth et Lethenie in Zaladiensi, ac Gradisthia vocata in de Posega, nec non totalia oppida, possessiones ac portiones possessio­narias, pertinentias videlicet eorundem castrorum et castellorum uni­versas in praedictis Castriferrei, Zaladiensi, Vesprimiensi et de Posega; item alia etiam cuncta bona et quaelibet jura possessionaria, intra am­bitum dicti regni nostri Hungariae et partium ei subjectarum ubivis et in quibuscunque comitatibus existentia et habita, in quorum videlicet quieto et pacifico dominio eaedem puellae Anna et Magdalena comitissae a Salmis majores et progenitores suos perstitisse et sese nunc quoque, quantum per Christiani nominis hostes Turcas licet, persistere, literas­que et literalia superinde instrumenta sufficientia habuisse, sed ea hisce disturbiorum temporibus in aliqua parte, malo quodam casu ab ipsis abalienata et deperdita esse asserunt; totum item et omne jus nostrum regium, si quod in praescriptis totalibus castris Felseo-Lindva et Dobra, ac castellis Muray Zombathel in Castriferrei, Zigeth et Lethenye in Zaladiensi ac Gradisthia vocatis in de Posega, nec non oppidis, posses­sionibus, portionibusque possessionariis, pertinentiis videlicet eorundem castrorum et castellorum universis in eisdem Castriferrei, Zaladiensi, Vesprimiensi et de Posega, item aliis etiam cunctis bonis et qui­buslibet juribus possessionariis intra ambitum dicti regni nostri Hun­gariae et partium ei subjectarum ubivis et in quibuscunque comitatibus existentibus habitis, etiam aliter qualitercunque haberemus, aut eadem et eaedem nostram ex quibuscunque causis, viis, modis et rationibus con­cernèrent maiestatem, simul cum cunctis eorundem utilitatibus, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, foe­netis, sylvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis, vinearumque pro­montoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis et eorundem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo voci­tatis, sub suis veris metis et antiquis limitibus existentibus, ad eadem et easdem de jure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, praemissis sie, ut praefertur, stantibus et se habentibus, memoratis puellae Annae comitissae, filiae dicti comitis Julii a Salmis, ac dominae Magdalenae similiter comitissae a Salmis consorti, nec non puero Adamo Ecchio filio, ac puellis Catherinae, Magdalenae et Juliae filiabus dicti Ladislai Poppel, ex eadem domina Magdalena comitissa consorte sua progenitis, eorundemque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis (impignoratione mediae partis dicti castri Dobra, pertinentia­rumque ejusdem, portionis videlicet dictae puellae Annae comitissae, apud manus praeiatae dominae Magdalenae comitissae matruelis utpote ejusdem, ad praesens uti dicitur existenti, salva permanente) ; novae nostrae donationis titulo dedimus donavimus et contulimus ; imo damus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom