VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)

Strana - 28

28 firmiter observare debeant, domos et plateas ac quaecunque ad familiae sustentacionem accomoda erunt, mundo bonoque ordine servabunt, ignem custodient, ne damnum faciat, sicuti tales et id genus regulae in aliis civitatibus observari soient. Item in suburbio domum, horreum, fossas, hortos pomarios, cellaria, foveas, sepimenta et similia, quae in detri­mentum fortalitii seu civitatis vergere possent, inter fortalitium videlicet et montem ac colles, ubi nunc excubiae tenentur, nemini cujusvis status et conditionis homini liceat erigere aut exstruere, neque id cuipiam permittatur, verum horti pro caulibus ac aliis culinae necessariis (ita tarnen, ut ducentis ulnis a fortalitio longius absint) praevia dimensione concedantur, et tales horti sepimento transparenti claudantur. Et super haec omnia pro meliori fortalitii praefati Carolstadiensis in eoque de­gentium militum incremento consultum necessariumque esse visum est, ut singulis annis binae nundinae, unae in festo divi Caroli hoc est vi­gesima octa va die Januaru, alterae vero décima tertia die mensis Julii, hoc est in festo beatae Margarethae (ea siquidem die civitas ipsa ex­strui cepta est), ad diuturnam rei memoriam juxta bonum ordinem et dispositionem praefecti celebrentur, sine tarnen nundinarum ceterorum vicinorum locorum praejudicio. Et per totum annum singulis diebus sabbathi solitum forum hebdomadale interteneatur, verum hujusmodi nundinae et forum hebdomadale extra fortalitium juxta praefecti de­monstrationem in loco commodo administrari celebrarique debebunt. Nos igitur, qui commodis et permansioni fidelium nostrorum regnico­larum praefati regni nostri Croatiae et consequenter praefato fortalitio Carolstadio, quod propter illius defensionem exstructum esse dinoscitur, quam optime consultum et provisum esse cupimus, requisitione et po­stulatione supradicti Serenissimi domini Caroli archiducis patrui nostri charissimi facta benigne accepta et admissa, praefatos articulos super libertatibus, privilegiis et immunitatibus dictae civitatis novae Carol­stadiL infra Castrum Dubowacz in regno nostro Croatiae de novo con­structae, editos, emanatos, praesentibusque literis nostris supra insertos et inscriptos, ac omnia et singula in eisdem contenta, eatenus quatenus iidem rite et legitime existunt emanati, ratos, gratos et accepta ha­bentes, pro praenominatis militibus et incolis ac caeteris inhabitatoribus dicti fortalitii seu civitatis, ipsorumque posteris et successoribus in praefato fortalitio pro tempore degentibus, perpetuo valituros approba­vimus, ratificavimus et confirmavimus. Salvis Semper antiquis legibus et consuetudinibus regni nostri Hungariae et partium ei subjectarum. Imo approbamus, ratificamus et confirmamus, harum nostrarum quibus secretum sigillum nostrum, quo ut rex Hungariae utimur, est appen­sum, vigore et testimonio literarum. Datum in arce nostra regia Pra­gensi, vigesima quarta die Aprilis anno domini millesimo quingentesimo

Next

/
Oldalképek
Tartalom