VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)
Strana - 26
7 " 26 • • sacratissimae caesareae regiaeque maiestatis donationales in pargameno patenter confectae, sigilloque ejusdem secreto ab intus in margine inferiori et propriae manus suae maiestatis subscriptione comrnunitae, quibus mediantibus sua maiestas totale castellum Lythwanich vocatum, in possessione Lythwanich exstructum, ac totalem et integram possessionem Lwka vocatam, simul cum piscina et molendino super fluvio Obed, ibidem decurrente, exstructis; item totales portiones possessionarias in possessione Lythwanich existentes et ad numerum circiter duodecim colonorum sessionatorum sese extendentes cum universis etiam aliis praedicti castelli pertinentiis (quae videlicet per spectabilem et magnificum quondam comitem Franciscum Zluny de Frangepanibus etc. adhuc superstitem partim praefato Georgio Megywrechky pro fidelibus ejus servitiis donata, partim vero per ipsum quondam comitem Zluny pro se reservata, aliisque ejus servitoribus non distributa et collata fuerant), ad castellum praedictum pertinentibus, omnino in comitatu Zagrabiensi et regno Sclavoniae existentes habitas, quae alias praefati quondam comitis Francisci Zluny praefuisse, sed per mortem et defectum seminis ejusdem ad sacram primum regni Hungariae coronam, consequenterque collationem suae maiestatis regiam juxta antiquam et approbatam ejusdem regni sui consuetudinem atque legem rite et legitime devolutum esse perhibetur et redactae; totum item et omne jus suum regium, si quod sua maiestas in dicto totali castello Lythwanich vocato et aliis supranominatis universis bonis ad illud pertinentibus, Ulis videlicet, quae per dictum olim comitem Franciscum Zluny aliis ipsius servitoribus non sunt collata, etiam aliter qualitercunque haberet, aut idem et eadem suam ex quibuscunque causis, viis, modis et rationibus concernèrent maiestatem, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis limitibus existentibus, ad idem et easdem de jure et ab antiquo spectantibus et pertinére debentibus, praemissis sie, ut praefertur, stantibus et se habentibus, memorato Georgio Megywrechky ipsiusque heredibus et posteritatibus universis dedit, donavit, et contulit, salvo jure alieno. T. d. r. s. tom. 1. p. 147. — Lib. reg. tom. III. p. 504. CCXXXV. 1581. aprila 24. u Pragu. Kralj Rudolf podjeljuje novomu gradu Karlovcu povlastice. Nos Rudolphus etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod cum Serenissimus prineeps dominus Carolus archidux Austriae, dux Burgundiae, Styriae, Carin-