VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)

Strana - 24

Wraccza et Lwka vocatas ; item portiones possessionarias in posses­sionibus Chehy, Kismlaka, Brezowycza, Germchary, Sterpyth, Banya­zela et Kozmachnyk vocatis, nec non totales similiter possessiones Myk­chewcz aliter Myxovvcz nuncupatam simul cum curia nobilitari in eadem exstructa, ac Jakwsowczy, Nowaky, Oresye et Maryncz vocatas tam ad praefatum castellum Wokowyna, tam vero dictam curiam nobilitarem Mykchevvcz seu Myxowcz nuncupatam pertinentes, omnino in comitatu Zagrabiensi et regno,Sclavoniae existentes habitas, in quorum omnium reali, quieto et pacifico dominio fidèles suae maiestatis magnifici Gaspar Alapy de Nagy Kemlek maiestatis suae consiliarius et Nicolaus simi­liter Alapy, fratres carnales, majores et progénitures suos ab anti­quo Semper perstitisse, et sese nunc quoque persistere, literasque et literalia superinde instrumenta sufficientia habuisse, sed ea his superio­ribus disturbiorum temporibus per conflagrationem praefati castelli Wo­kowyna malo quodam casu combusta et in aliqua sui parte a se de­perdita esse asserunt, totum item et omne jus suum regium, si quod sua maiestas in dictis universis bonis superius nominatim expressis, etiam aliter qualitercunque haberet, aut eadem suam ex quibuscunque causis, vus, modis et rationibus concernèrent maiestatem, pariter cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, quovis nominis vo­cabulo vocitatis, sub suis veris métis et antiquis limitibus existentibus, ad» eadem universa bona de jure et ab antiquo spectantibus et perti­nere debentibus, praemissis sic, ut praefertur, stantibus et se haben­tibus, memoratis Gaspari et Nicolao Alapy de Nagy Kemlek ipsorum­que haeredibus el posteritatibus universis novae donationis suae titulo jure perpetuo et irrevocabiliter dédit, donavit et contulit. Salvo jure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 146. — Lib. reg. tom. III. p. 502. CCXXXIII. 1580. ožujka 18. u Pragu. Kralj Rudolf daruje imanja bez muških potomaka preminulih Mirka i Stjepana Bradača Ladomeričkih Petru Tomazoviću i nje­govoj supruzi Ani Bradač. Anno domini millesimo quingentesimo octuagesimo, decima oc­tava die mensis Marth, in regia arce Pragensi datae sunt et emanatae literae sacratissimae caesareae regiaeque maiestatis donationales, in par­gameno patenter confectae et sigillo ejusdem secreto ab intus in mar­gine inferiori impressive ac propriae manus suae maiestatis subscriptione comrnunitae, quibus mediantibus sua maiestas totalem et integram olim quidem curiam nobilitarem, nunc vero superioribus videlicet proximis

Next

/
Oldalképek
Tartalom