VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)

Strana - 22

22 ccxxx. 1580. februara 24. ti Pragu. Kralj Rudolf podjeljuje Nikoli Ištvanfiju sajamske privilegije za Vinicu i Peteranec. Anno domini millesimo quingentesimo octuagesimo, vigesima quarta die mensis Februaru, in arce regia Pragensi datae et emanatae sunt binae literae sacratissimae caesareae et regiae maiestatis nundinales in pargameno patenter confectae, sigilloque secreto quo ut rex Hungariae utitur impendenti et propriae manus suae maiestatis subscriptione de more comrnunitae, quibus mediantibus sua maiestas ad supplicationem fidelis sui egregii Nicolai Istvanffy de Kysazzonfalva, secretarii et con­siliarii sui, primis suis literis ad oppidum ipsius Winnicze vocatum, in regno suae maiestatis Sclavoniae et comitatu Varasdiensi existens, tres nundinas libéras seit fora annualia libéra, unas in festivitatibus s. Marci evangelistae, alteras in festo corporis Christi, tertîa s. Nicolai episcopi aliisque diebus ipsa festa praecedentibus et immédiate sequen­tibus; item forum hebdomadale liberum singulis dominicis diebus in qua­libet hebdomada; alteris vero ad oppidum similiter ipsius Nicolai Ist­vanffy Petheriancz vocatum, in praefato regno Sclavoniae et annotato comitatu Varasdiensi existens, duas nundinas libéras, unas in festo beatorum Petri et Pauli apostolorum, alteras vero in festo conversionis beati Pauli apostoli, aliisque diebus ipsa festa praecedentibus et immé­diate sequentibus, ad id necessario aptis et sufficientibus, omni anno omnino sub iisdem libertatibus et praerogativis, quibus nundinae seu fora annualia libéra scilicet et hebdomadalia civitatum suae maiestatis liberarum aut oppidorum et villarum celebrantur, perpetuo celebrari gratiose annuisse et concessisse dinoscitur, absque tarnen praejudicio aliarum civitatum locorumque circumvicinorum nundinas celebrantium. T. d. r. s. tom. I. p. 145. — Lib. reg. tom. III. p. 492. CCXXXI. 1580. februara 24. u Pragu. Kralj Rudolf potvrdjuje Baltazaru Drenovačkomu darovnicu biskupa jegarskoga, kojom mu je ovaj bio darovao imanja Slamnovec i Zepnicu, prije vlasništvo bez potomaka preminuloga Ivana Nova­kovića. Anno domini millesimo quingentesimo octuagesimo , vigesima quarta die mensis Februaru, datae sunt et emanatae in arce regia Pra­gensi -literae sacratissimae caesareae regiaeque maiestatis confirmatio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom