VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)

Strana - 20

20 quondam Michaelis Tomazowych ex nobili quondam domina similiter Helena Benkowych progenita, Joannis Woykowych de Klokoch, nec non altera domina Helena Bwdachky, alias nobilis quondam Joannis Beryzlawych relicta, nunc vero Joannis Chwtoz egregiorum consortes, item domina Barbara similiter Budachky, alias egregii quondam Wolff­gangi Gyczy relicta, nunc vero fidelis suae maiestatis magnifici Pétri Rathkay de Nagy Tabor capitanei ejusdem consors, majores et pro­génitures suos ab antiquo Semper perstitisse et sese nunc quoque per­sistere, literasque et literalia superinde instrumenta sufficientia habuisse, sed casu quodam malo ea -in parte aliqua ab ipsis deperdita et aba­lienata esse asserunt; totum item et omne jus suum regium, si quod sua maiestas in praescriptis possessionibus Jegywdocz et Gywrgyekoczy vocatis, in annotato comitatu Zagrabiensi et regno Sclavoniae praefato existentibus habitis, etiam aliter qualitercunque haberet, aut eadem suam ex quibuscunque causis, viis, modis et rationibus concernèrent maie­statem ; simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris métis et antiquis limitibus existentibus, et ad easdem possessiones de jure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, praemissis sic, ut praefertur, stan­tibus et se habentibus, memoratis Melchiori de Sybenico, nec non dominabus Helenae aliter Zthanycza Thomazowych dictae, item al­teri Helenae et Barbarae Bwdachky ipsiusque ac earundem haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis novae suae donationis titulo jure perpetuo et irrevocabiliter dédit, donavit et contulit, salvo jure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 144. — Lib. reg. tom. III. p. 473. CCXXVIII. 1579. aprila 4. u Pragu. Kralj Rudolf imenuje Gjuru Reitgertlera biskupom senjskim. Nos Rudolphus etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos pro ea, qua in consti­tuendis legitimis ecclesiarum dei pastoribus tenemur cura et solicitudine, debitum habentes respectum ad eruditionem et doctrinam, morumque et vitae integritatem, nec non ceteras animi dotes, fidelis nostri reve­rendi Georgii Raitgertler, episcopi ecclesiae Petinensis, quibus ipsum divinitus praeditum ex fidedigna certorum fidelium nostrorum relatione cognovimus, episcopatum ecclesiae Segniensis una cum administratione episcopatus Modrusiensis, nunc per mortem et decessum reverendi quon­dam Georgii Sywkovyth, ejusdem ecclesiae Segniensis Ultimi veri et

Next

/
Oldalképek
Tartalom