VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)

Strana - 136

136 tam in pertinentiis castri Zomzedwara. quam castelli Also Zthobycza commorantium pe­cora, porcos, vina et universas alias res, apud domos ipsorum habitas, violenter pro seipsis abstulerunt et consumpserunt. Super haec omnia mala eundem dominum prote­stantem illicitis, inconsuetis turpibus ignominiosis vituperiis non parcendo nomini, per­sonae et bonae famae, ac dignitati annotati domini Francisci Thahy protestantis ac fi­liorum eiusdem diffamaverunt et offenderunt, quae etiam si non omnia, ex parte tarnen maiori, ex consilio et permissione egregii Michaelis literati Herlinoivych dicti, provi­soris iam saepedictae sacratissimae caes. et reg. maiestatis in saepe fato Castro Zom­zedwara pro parte suae sacratissimae maiestatis constituti facta et perpetrata forent. Unde facta huiusmodi protestatione idem dominus Franciscus Thahy protestans, literas super praemissis a nobis sibi (dare postulavit ?). Quas nos suadente iustitia eidem do­mino protestanti dandas duximus et concedendas. Datum in festo transfigurationis Do­mini anno eiusdem 1572. Protocollum No. 3., pag. 77—81. i Vj. Klaić. \J

Next

/
Oldalképek
Tartalom