VJESNIK 10. (ZAGREB, 1908.)
Strana - 19
63. 1529. decembra 21. u Lincu. Ferdinandus rex donat Andreae Mihalewith de Ffuzin turrim lapideam Blatnycza vocatam cum pertinentiis suis, septuaginta vel circiter colonos in se continentibus et in quibuscumque comitatibus habitis ac per Benedictum Ersek possessis (sub conditione ut in Nr. 22). — Datum Lyntii, in festo beati Thome apostoli, anno domini 1529. 64. 1529. decembra 23. u Lincu. Kralj Ferdinand podjeljuje Pantaleonu Vogtu kanonikat zagrebački. Nos Ferdinandus etc. Memorie etc. quod nos inducti meritis et virtutibus ac honestate vite morumque candore honesti nobis dilecti Panthaleonis Vogt, registratoris et taxatoris cancellarie curie nostre, quibus ipsum ab Altissimo preditum esse cognoscimus, eidem igitur veluti persone idonee et benemerite canonicatum et prebendam cathedralis ecclesie Zagrabiensis ad presens per manifestam notam infidelitatis cuiusdam Valentini de Vrbowcz, illorum ultimi possesoris, de jure et de facto vacantes, qua idem Valentinus incurrit ex eo, quod partes et factionem Johannis Scepusiensis adversarii nostri atque imanissimorum Christi nominis hostium Turcorum sequendo omnia quecunque potuit contra nos et fidèles nostros fecisse dignoscitur, auctoritate nostri regii juris patronatus more aliorum regni nostri Hungarie regum predecessorum nostrorum duximus dandum et conferendum, imo damus et conferimus presentium per vigorem. Quocirca venerabiles devotos nobis dilectos prepositum et capitulum ecclesie supradicte vel eos, ad quos jus investiendi et installandi de predictis canonicatu et prebenda spectaverit, requirimus et hortamur vobisque et cuilibet vestrum firmiter remittimus et mandamus, quatenus statim acceptis presentibus prefatum Panthaleonem Vogt vel eius nomine procuratorem suum legitimum in et ad realem pacificamque et actualem possessionem dictorum canonicatus et prébende, premisso modo vacantium, nostra regia et vestra ordinaria auctoritatibus, servatis de jure servandis, admittere ipsumque in fratrem et (con)canonicum vestrum assumere, stallumque ei in choro, vocem et locum in capitulo cum omni plenitudine juris canonici assignare, de proventibus etiam, utilitatibus et emolumentis universis eiusdem canonicatus et prébende prefato Panthaleoni vel procuratori suo legitimo et nemini alteri respondere et per hos, quorum interest, responderi facere debeatis et teneamini in locis debitis et temporibus semper oportunis. Presentibus perlectis exhibenti restitutis. — Datum Lintii 23 decembris 1529. 65. 1529. decembra 23. u Lincu. Ferdinandus rex confert Conrado Gross, cantori capellae regiae, canonicatum et praebendam cathedralis ecclesiae Zagrabiensis, ad praesens per notam infidelitatis Petri de Petrinia vacantes. — Datum Lyntii, 23 decembris 1529.