VJESNIK 10. (ZAGREB, 1908.)
Strana - 10
10 26. 1529. novembra 22. u Linču. Kralj Ferdinand daruje Petru Kružiću posjede Urbana Bacana. Nos Ferdinandus etc. Memorie commendamus tenore presentium significantes quibus expedit universis, quod nos habentes respectum ad fidelia servitia fidelis nostri egregii Petri Krusith, que idem sacre imprimis regni nostri Hungarie corone et deinde maiestati nostre pro locorum et temporum varietate non parcendo rebus et bonis magna fide et sedulitate iuxta sue possibilitatis exigentiam exhibuit et impendit et que in futurum quoque exhibere potest et débet, curiàm et domum nobilitarem in possessione Rosmich ac duas intégras villas Nowak et Kerzlwosia vocatas ac universas portiones possessionarias ad eandem curiam et villas spectantes et pertinentes et in comitatu Crisiensi habitas, quas scilicet Urbanus de Bathyan tenuit et possedit, 1 que ex eo, quod idem Urbanus immemor fidei et fldelitatis sue, quam secundum promissionem suam nobis debebat, partes Johannis de Zapolia infidelis subditi nostri secutus fuisse ac omnia quecunque potuit contra nos et fidèles nostros perpétrasse proptereaque notam infidelitatis incurrisse dinoscitur, ad nos consequenterque collationem nostram regiam iuxta antiquam et approbatam dicti regni nostri Hungarie consuetudinem atque legem rite et legittime devoluta esse perhibentur et redacta, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, fenetis, sylvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis molendinorumque locis generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus quovis nominis vocabulo vôcitatis sub suis veris et antiquis métis existentibus premissis sic ut prefertur stantibus et se habentibus, memorato Petro Krusith ac Hieronime eius uxori et Francisco filio ipsiusque heredibus et posteritatibus universis- dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus jure perpetuo et irrevocabiliter tenendum, possidendum pariter et habendum, 3 salvo jure alieno, harum nostrarum ob absentiam maioris secreti sigilli nostri Hungarici annulari sigillo nostro obsignatarum vigore et testimonio literarum, quas in formam nostri privilegij redigi faciemus,* dum nobis in specie fuerint reportate. — Datum Lyntii, in festo beate Cecilie virginis, anno domini 1529. regnorum etc. 27. 1529- novembra 22. u Linču. Ferdinandus rex donat Petro Crusith (et Hieronymae eius uxori ac filio Francisco) universa bona et quaelibet jura possessionaria Ladislai Zenth Bertha1 Iza toga slijedi u blanketu prekriženo mjesto : vel circiter in se colonos continentes. - Opet prekriženo : ea conditione, quod si in predicta possessione ultra . . . colonos extiterint, superflui coloni ad cameram nostram Hungaricam cédant et devolvantur. 3 Orig: habentes. 4 Orig.: fecimus.