VJESNIK 9. (ZAGREB, 1907.)
Strana - 96
96 spectabilis ac magnificae dominationis vestrae ex oppido Sancti Georgii die scilicet XXIII. praesentis ad nos datas, heri accepimus, in quibus intelleximus spectabilem ac magniflcam dominationem vestram in negotio duelli sive certaminis singularis inter eandem, et bassam Bosznensem existentis, se ad locum illum deputatum, et diem praefixum récépissé, prout maiestas sua regia, dominus noster clementissimus gratiose eidem iniunxerit atque concesserit, contra praefatum bassam pro retinenda honoris et dignitatis suae defensione, vel si alio quovis dolo malo uti voluerit, tractatus suscipere, quemadmodum etiam iuxta mandatum praefatae regiae maiestatis medio magnifici domini Lucae Zäkhl nobiscum de praestando eidem, scilicet gentium, ingeniorum ac pulverum auxilio conclusum fuerat, de quibus tarnen nihil omnino apparebat, cum certo expectasset nos ea in re minime defuturos, praesertiin quod per nos nullam hactcnus de bassae illius Bossnensis conatu atque instituto acceperit relationem, adeo quod dominus Zäkhl adiunctis solummodo duobus wayvodis ad Sanctum Georgium se receperit etc., prout latius literae eiusdem spectabilis ac magnificae dominationis vestrae continent. Et primum quantum attinet ad id quod maiestas sua pro conservation e honoris eiusdem, aut si quid doli bassa ipse Bossnensis praesumere voluerit, iniunxerit atque concesserit, spectabilem ac magniflcam dominationem vestram tractatus (uti praemissum) contra eundem suscipere posse, et ab eadem maiestate sua nobis quoque commissum etc. respondimus, verum, literas tarnen illas regias ad nos datas, quarum unas ad Chakhentorniam, altéras vero et recentiores spectabili ac magnificae dominationi vestrae statim in specie pernuncios nostros transmisimus, earumque ad instantiam suam, copia sibi data fuit, nos quoque tanquam in speculo et aenigmate satis abunde ac et indesinenter inspeximus, illasque ferventi tenemus memoria, atque custodimus, quas vel ungvem saltem excedere nullo modo patiemur, sed potius mi domine affinis, in his omnibus, quae literae illae regiae nobis imponunt, pro posse nostro, si ad rem perventum fuisset, eidem praesto fuissemus; quicquid autem desuper latius vel scripserimus vel per nuncios nostros spectabili ac magnificae dominationi vestrae amice admonendo significaverimus, id facile adhuc recordari, et ex eisdem literis nostris percipere potuit, quod nos semper quae de bassa Bossnensi nobis allata fuere, quovis tempore eandem certionem reddidimus, quamvis dubium non sit, nec nos unquam dubitaverimus spectabilem ac magniflcam dominationem vestram tanquam primatus suae regiae maiestatis, ac regnorum istorum banus, et omnium magnatum praecipuus, tum pro benefitio eius maiestatis, tum vero salute patriae nostrae, maxime etiam cum res sua quoque huius duelli gratia agatur de praefati bassae congregatione vel hostium conatu explorationes suas ubique locorum diligenter constituisse, ac de omnibus et singulis procul dubio bene informatam esse, nihil tarnen earum ab eadem participes facti sumus, quemadmodum nos eidem singula quaeque intelleximus (uti probe novit) transmisimus diligenter. Cum igitur mi domine affinis observandissime, literae praefatae regiae maiestatis, quas nuper in spetie per poglisarum nuncium nostrum, ex commissione scilicet regia bassae miserimus, clare edoceant, duellum inter vos pro hac vice suspensum atque prorogatum esse, illudque per nos nequaquam concedi debere,