VJESNIK 9. (ZAGREB, 1907.)

Strana - 169

Diakovo, ubi Bosnensis Episcopus flngit se habere titulum sui Episcopatus, quod toto coelo patet falsum esse. In dicta Parochia Dragotino sunt tres Ecclesiae: 5. Marci lignea, Ši Blasij lignea et sancti Joannis intégra lapidea, Parochi Pater Marcus et Frater Lucas. Nassicze Conventus S. Antonii Pataviensis, in cujus festo et in Assump­tione Deiparae Christianorum multitudo maxima concurrit, ex omnibus hisce partibus ad celebrandas Laudes Divinas Deiparae et illius S. Patroni dicti Con­ventus. Adest etiam Ecclesia alia juxta Conventum ipsum, et Pulchra Antiqua sub titulo Sanctissimae Trinitatis^, forsan erat olim Parochialis, ubi quolibet festo celebratur missa et fit Concio ad Populum. Distat â Conventu uno ictu Lapidis solumodo. In Pago dicto Motichna 2 est Ecclesia Omnium Sanctorum, pulchra et grandis, antiqua, de novo renovata a Reverendo Pâtre fratre Stephano Kne­sevich â Velika; et ibi curam animarum habet Reverendus Pater Frater Mar­tinus â Brodo, Definitor actualis Provinciae, Theologus et Praedicator. In Pago Kozka* seu Coska est Ecclesia similiter antiqua, cooperta et cum necessariis ad celebrationem. Pro Parocho inservit quidam Frater Mar­tinus, ex Conventu Nassicensi mittitur Sacerdos. In Pago Zoglian* circa monasterium est Ecclesia diruta, sub nomine S. Catharinae, in cuius Festo solum celebratur. Prope quam t et monasterium est Ecclesia S. Martini 5 Cooperta, antiqua cum sua turri. Celebratur certis Festivitatibus. Ibidem etiam est Ecclesia dirruta, quasi funditus prope dictum Monasterium dicta Petkonistae. In Pago Polliane et in illa Parochia tres Ecclesiae manent integrae. Prima sub nomine SS. Fabiani et Sebastiani, secunda sub nomine Decolationis Sancti Joannis Baptistae, tertia sub nomine 5. Nicoiaij in pago dicto Podgoracz 6 . Lignea Ecclesia et illa SS. Fabiani et Sebastiani est lignea. Parochus Pater Frater Franciscus â Bania Luka. Circa Monasterium Nassicze ex parte Occidentali sunt vestigia murorum et vocatur Clara distat solo ictu uno lapidis â Conventu ipso, forsam Claris­sarum Monialium olim fuit Monasterium. Est etiam ibi parum distans una Ecclesia intégra cum sua turri et cooperta vocatur Martinum, Sancti Martini nomine dicta Ecclesia. Celebratur sepissime, est Indulgentia in Festo S. Martini. Ex Conventu mittitur sacerdos. 1 „Saeculo praecedenti exstabat hic praegrandis Ecclesia SS. Trinitatis et vide­bantur rudera monasterii monialium S. Clarae nec non alterius Ecclesiae S. Petri" gl. Schematismus provinciae Croatiae SS. Cyrilli et Methodii str. 23. 2 Selo Motičina u našičkoj župi, gdje je još danas crkva svih Svetih. 3 Selo Koska, danas u župi Harkanovcima, u djakovačkoj biskupiji. * Selo Zoljan, u našičkoj župi, gdje je još danas crkvica sv. Katarine. God. 1730. bio je ondje „Oratorium ligneum supra antiqua rudera murata Ecclesiae S. Catharinae exstructum, sine campana". 5 Selo Martin, u našičkoj župi, gdje je još danas crkva sv. Martina. 6 Današnja župa Podgorač. God. 1730. bila je tu drvena kapelica bez tornja, koja je spadala pod župu u Našice.

Next

/
Oldalképek
Tartalom