VJESNIK 9. (ZAGREB, 1907.)
Strana - 101
101 valeat; operae pretium igitur valde foret videtur, ut commissio praelibatae suae regiae maiestatis (uti decet) in omnibus obedienter exequatur. Cum autem (prout timendum), ne saepefatus ille bassa, quippe qui peroptime exploratum habet, quod spectabilis ac magnifica dominatio vestra cum circiter quinque hominum milibus congregata, ad locum dimicationis pervenerit, ibidemque per aliquot dies expectaverit, haud aliter interpretaturus sit quin id omne contra mandatum regium, quod quidem nos tanquam generalis pro muneris nostri ratione merito manutenere debemus, ac eidem bassae pro dedecore factum esse ; eoque motu (ut praemissum est), tum bona spectabilis ac magnificae dominationis vestrae, tum etiam aliorum scilicet maiestatis suae subditorum, qui eo tunc tempore induciarum cum eadem congressi sunt, damnificare et devastare conabitur et duellum hoc (prout maiestas eius regia literis suis recentioribus clementer etiam praemeditata est), cum bassa ille adhuc responsum suum non dederit, pro induciarum violatione se existimaturum. Super quibus praemissis omnibus ac singulis, noverit spectabilis ac magnifica dominatio vestra, pro sua solita experientia condignas tenere explorationes, aliisque modis ac viis urgente necessitate providere. Quemadmodum (sicuti dictum) literae regiae nuper aeditae, quarum copia spectabilis ac magnifica dominatio vestra tenet, latius continentur, videlicet si bassa ad literas nostras relationem non fecerit, praesumendum, ne duellum hoc pro induciarum interruptione sit habiturus. Quare cum intellexerimus, quorssum caput suum dirigere velit, ut coniunetis viribus ineursiones aedevastationes, et hostium institutum, conatusque una cum spectabili ac magnifica dominatione vestra prohibere possimus. Ad haec etiam deliberati sumus intra paueos dies Zagabriam versus proficisci, eisdemque locis limitaneis, cum hosti minime fidandum sit, commorari, rebusque bellicis illis ineumbere. Et cum his. spectabilem ac magniflcam dominationom vestram ad multa saecula, quam faustissime valere optamus, petimusque, ut hanc nostram, quam coacti necessitate conscripsimus relationem, a nobis in bonam partem suspicere. Datum Pethouiae, die XXIIII. mensis augusti M. D. L1III. Na hrptu: Spectabili, generoso ac magnifico domino Nicolao comiti de Zrynio, sacrae regiae maiestatis etc. consiliario, ac regnorum Dalmatiae, Croatiae et Slavoniae bano, domino vero suo, et affini imprimis observandissimo. Na istom mjestu opaska: Exhibitae in Nova curia 30. augusti 1554. Izvornik na papiru (4 x l2 ispisana Usta s naslovom na 6. listu). List bijaše zatvoren vezicom (od pergamene), koje sada nema, a tako nema ni pečata. U kr. zem. arkivu u Zagrebu. Hans Ungnad Fr. z. S. manu propria. Emilije Laszowski,