VJESNIK 9. (ZAGREB, 1907.)
Strana - 98
98 et magnificae dominationi vestrae omnem opem et operam ferre decrevissemus. Et qui a eadem dictos nostros capitaneos maiori ex parte, atque cum illis praecipuos nostros homines eo deduxerit, ipsa facile colligere potest, si ad rem perventum fuisset, et huic defensioni auxilium ferre coacti fuissemus nomine praedîctis nostris valde egissemus. Ideo consideratis.praemissis omnibus, attentis etiam regiis mandatis, et quod ipse bassa quietus permanet, nihil aliud hac in parte statuere vel ordinäre potuimus, quam ut spectabilem et magniflcam dominationem vestram ab hoc suo proposito, ne scilicet ad duellum proficisceretur et 1 ) monitu nostro fraterno perlubenter abstraxissemus, ea namque spe freti, cum spectabilis ac magnifica (prout per nuncios nostros iam admonita, nobis significare fecit) aperte demonstraverit dicendo, si bassa ad locum dimicationis non comparuerit, quid opus eidem esset eo proficisci, hoc intellecto nihil quicquam amplius suspicati sumus, quod spectabilis ac magnifica dominatio vestra ad praenominatum certarninis locum se commovere deberet, eaque de causa magnifico domino Lucae Zäkhl, quattuor tantummodo wayuodas in Sancto Georgio et Capronza commorantes, pro custodia eiusdem arcis Sancti Georgii deputavimus atque ordinavimus. Cum autem, mi domine affinis, dominatio vestra spectabilis ac magnifica, non attentis his omnibus, bene armata, recta ad Sanctum Georgium, locum videlicet duelli se recepisset, in cuius etiam subsidium longe antea bona pars gentium undique confluerat, quo factu, quod bassa ex Poschega congregationem etiam fecerat, castraque sua ad Rakhoza metatus sit, tametsi his fidem non perhibemus, praesertim cum nihil spectabilis ac magnifica dominatio vestra (quae procul dubio a captiyis intelligere potuit)' 2 ) nobis ea de re scripserit: verum quod dominus Lucas Zäkhl binas literas in vigilia sancti Bartolomei ad nos datas miserai, ex quibus cognovimus, praenominatum bassam ita congregatum, suaque castra penes Rahoza 3 ) posuisse, et ibidem ultra Posgawar 1500 équités bassae Bossnensis existere. Scripta praeterea etiam a quodam capitaneo ex castris eiusdem habentur, quae continentur bassam Mechmethan non satis mirari posse de congregatione, simul etiam congressu spectabilis ac magnificae dominationis vestrae, mentionemque fecisse, quod ipse bassam Bossnensem in partibus suis finitimis concertare non permisisset, quae quidem etiam non crcdimus, cum ea ab exploratoribus nostris non intellexerimus. Et si praefatus Mechmethan bassa cum aliquot centenis vel ad mille usque equitibus congregatus esset, atque in oppidibus 4 ) istis commotionem aut pro visionem faceret et expergesceret, id non omni ex parte eidem reprobari posset, maxime cum locus iste Sancti Georgii in extremis confiniis, nempe ad tria vel quatuor miliaria a ditione sua existât, in quam autem partem idipse bassa Bossnensis saepedictam dominationis vestrae spectabilis ac magnificae tam validam, toque dominorum primariorum congregationem, et ad confinia conventum expositurus est, qualem finem res ipsa sortietur bene eidem, cogitandum et ad animum recipiendum erit, ideoque spectabilis ac magnifica ! ) 2 put pisano. 2 ) Zaporke nema, koja ali mora tu. biti. 3 ) ispravljeno iz „Rakhoza". *) sic.