VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)

Strana - 177

177 presencium uolumus peruenire, quod Philippo | et Vitalus filiis Othmizlay pro se et pro Iacobo, Andrea, Antal(us) et Guth fratribus eorum absentibus a parte una, ab altera autem Wibar filio Thadey coram nobis personaliter | con­stituas, iidem Philippus et Witalus duas particulas de terra eorum in Ze­chenyk 1 ) existentis (!) ipsos, ut dixerunt, cum dictis fratribus eorum com­muniter contingentisa) contiguas et comlmetaneas terre ipsius Wybar cum pertinenciis et utilitatibus suis vniuersis, sub métis, terminis et signis infra­scriptis confessi sunt uendidisse eidem Wibar et suis per eum heredibus pro sex marcis, prout retulerunt, iam acceptis, inreuocabiliter et iure perpetuo ac pacifico possidendas et habendas. Mete autem ipsarum particularum terre, sicut homo noster, quem ad reambulandas easdem miseramus, nobis recitauit presentibus commetaneis et uicinis pacifiée et quiete erecte taliter distinguntur: videlicet prima meta prime particule terre incipit iuxta terram ecclesie sancte Crucis, ubi est meta terrea iuxta uiam. inde in commetacione terre Elye descendens uersus partem orientis uenit ad arborem gartean meta terrea circumfusam, ubi continguatur terre Woycha, inde procedens iuxta siluam uenit ad dumum auellani meta terrea circumfusum, inde pertransiens fluuium llowch uenit ad metam terream, inde in prato procedens uenit ad arborem harazth crucesignatam meta terrea circumfusam, inde ad aquam Zechenyk quam tran­siens uenit ad metam terream, inde asscendens uenit ad arborem cerasi cruce­signatam sitam iuxta uallem, inde pertransiens ipsam uallem uenit ad arborem naar crucesignatam sitam secus magnam uiam ibique contingatur (!) terre magistri Moys, inde in eadem uia procedens uersus meridiem, continguatur empticie terre Wibar predicti ; item prima meta alterius particule incipit ab arbore harazth crucesignata iuxta terram dictorum uenditorum, inde procedens uersus partem occidentis uenit ad arborem haas meta terrea circumfusam, inde des­cendens uenit ad arborem pomi crucesignatam, inde pertransiens dictam aquam Zechenyk uenit ad arborem harazth crucesignatam, inde asscendens uenit ad dumum auellani meta terrea circumfusum, inde ad magnam uiam iuxta quam est meta terrea, inde in eadem magna uia procedens uersus partem septemtrionis commetatur terre Wibar supradicti. In cuius uendicionis memoriam et robur présentes concessimus patrocinio sigilli nostri communitas. Datum quarta f(eria)rum ante festum beati Georgii martiris anno domini MCC° LXX° septimo. Izvornik na pergameni lijepo pisan. — Visi svilena uzica crvene, bijele i zelene boje, pečata više nema. a) pisar predpostavlja: duas particulas terre. ') Kako je vidjeti iz medja, ležala je u blizini Predemeha, odnosno Musine. Dr. Milan pl. Sufflay.

Next

/
Oldalképek
Tartalom