VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)
Strana - 5
5 CXXII. 1548. novembra 6. u Požunu. Kralj Ferdinand potvrdjuje Mihajlu i Krsti Stubičkomu pod naslovom nove donacije vlasništvo njihovog posjeda Dubovca. Anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo octavo, Posonii sexta mensis Novembris, datae sunt literae regiae maiestatis, manu suae maiestatis subscriptae sigilloque eius secreto communitae, quibus mediantibus sua maiestas totalem possessionem Dubovecz et domum sive curiam nobilitarem ibidem existentem in comitatu Zagrabiensi habitam, in quarum paciflco dominio Michael et Christopherus (Zthobiczay) progenitores suos ab antiquo perstitisse, seque ipsos etiam modo persistere asserunt, simul cum cuntis eius utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, una cum iure suo regio eisdem Michaeli et Christophoro filiis condam Martini Zthobyczay de Dubovecz, ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis, novae suae donationis titulo dedit, donavit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. pag. 73. — Lib. reg. tom. IL p. 265. CXX1II. 1548. novembra 25. u Požunu. Kralj Ferdinand potvrdjuje slavonskim plemićima jedne sesije privilegij kralja Matijaša Korvina, kojim ih je ovaj oprostio bio od plaćanja pol dukata u ime kraljevske kontribucije. Anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo octavo, Posonii 25. mensis Novembris, datae sunt literae privilegiales, manu maiestatis regiae subscriptae sigilloque suo secreto inpendenti consignatae, quibus mediantibus sua regia maiestas illam exemptionem, quam Serenissimus quondam dominus Mathias rex Hungariae felicis memoriae nobilibus unius sessionis intra ambitum regni Sclavoniae commorantibus, super solutione taxarum seu contributionum regalium medii aurei in perpetuum fecisse et exemisse dinoscebatur, eisdem nobilibus unius sessionis intra ambitum regni Sclavoniae existentibus ac eorum haeredibus et posteritatibus universis, si et in quantum dicti nobiles praemissa libertate hactenus usi sunt, innovando perpetuo valituram gratiose confirmavit et approbavit. T. d. r. s. tom. I. p. 73. — Lib. reg. tom. II. p. 267. CXXIV. 1548. novembra 29. u Požunu. Kralj Ferdinand potvrdjuje darovanja Ivana Ernusta Čakovačkoga za neku Marijinu kapelu u Koprivnici (1). Anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo octavo, penultima die Novembris Posonii, datae sunt literae privilegiales maiestatis regiae, manu suae maiestatis subscriptae sigilloque ipsius secreto impendenti communitae, quibus mediantibus maiestas sua illam exemptionem et donationem, quam magnifleus quondam Joannes Ernusth de Chaktornya mediantibus binis suis literis in capella beatae Mariae virginis, per venerabilem quondam magistrum