VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)

Strana - 197

197 unico ingratitudinis, et infidehtatis in casu, uti in privilegio Leopoldino ex­pressum legitur. Sed nos nec ingrati unquam erga principem, nec infidèles erga patriam, nec regno noxii fuimus, possumusquë nos eatenus ad notitiam totius Croatiae, ac nominatim inclyt. statuum et ordinum eiusdem regni pro­vocare. Quodsi reipsa publici alicuius criminis reos nos effecissemus, quod absit; tarnen nos privilegiis, beneficiis, iurisdictione, libertateque nec auditos, nec iuris ordine convictos condemnari leges patriae vêtant, ipsa iustitia naturalis prohibet. At propter defensionem patriae, bonumque publicum hoc sacrificium fieri debuit, dicunt militares. Misera haec, nec ullo solido fundamento nixa est objectio. Generalatus Varasdinensis, e confinio sie dicto Crisiensi et S. Georgii consistens, nulla i parte Turciam attingit. Pro defensione ergo patriae neces­sarius non est, ideoque statui provinciali, a quo olim avulsus est iam dudum reincorporari debuisset. Quid igitur opus fuit conflnium extendere, ubi hostis non est? estne iustum, tot centenos patriae cives infelices reddere, tantum ideo, ut militaris status iam nulla in parte limitaneus ingrandescat? si amplae sylvae, quas magna cura custodivimus, si campi, a nobis bene exculti, militaribus placuerunt, quaerimus, an id, quod placet, alteri eripere licitum est? Dicent forte adversarii nostri; in exeorporationem nos consensisse. Sed quaerimus, quid est consensus? Potestne consensus dici, qui baculis, compe­dibus, captivitate, fame, ac siti extortus est? Estne consensus, dum magna pars incolarum contradicit, fugit, ac in omnes orbis partes dilabitur? Quando nobis loqui lieuit? Quando audacia eorum, qui de privilegiis suis vel verbum pro­loqui ausi sunt, verberibus repressa non fuit? — Misera hominum conditio, dum consensus talibus modis elicitur ! Deinde notorium est, nos comiti Josepho Herberstein pro cessione iuris 7000 florenos numerasse; notorium est in procurationem privilegiorum, in con­solidationem iurium nostrorum, in iudicia, in commissiones, in extirpaturas, in meliorationes omnis generis ingentes fecisse sumptus. Quis hos nobis bo­nificavit? Equidem modo, dum status militaris intellexit, nos iustitiam in congre­gatione regni Croatiae, tum in comitiis inclyti regni Hungariae quaerere pa­rare, oblata nobis est aliqua pecuniae summa. Sed nos eam non acceptavimus, neque unquam acceptabimus. Si libertas nostra perivit, pereat et pecunia. Nullus thésaurus tantus est, qui libertatis iacturam compensare possit. Quae cum ita sint, genibus iam advoluti, non gratiam et clementiam inclyt. statuum et ordinum imploramus, sed iustitiam. Tangat vos o patres patriae! commiseratio sortis nostrae, ferte afflictis medelam, protegite oppressos, restituite in integrum iura, privilégia, libertates nostras, atque ita abstergite lacrimas miserorum civium, uxorum et prolium; denique estote patres, defeu­sores, ac liberatores nostri; ne autem vel propter hune recursum supplicia in nos decernantur, providete nobis paterne, providete in tempore de salvo conductu. Erit gloria inelytae nationis Hungaricae perennis, quae dum felici me­amorphosi renovatur, benefleas suas manus etiam ad longinquos suos fratres 14

Next

/
Oldalképek
Tartalom