VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)

Strana - 195

195 Dum enim tecti privilegiis ac libertatibus ideoque sine curis, tranquillam agebamus vitam, repentine in praesentiam commissionis regiae, in libéra regi­aque civitate Crisiensi considentis, vocati fuimus, ibique declarari nobis non sine stupore, et consternatione audivimus : suam maiestatis Mariam Theresiam decrevisse, ut oppidum Cirkveno cum universis pagis, totoque suo territorio statui militari confina Crisiensis incorporetur. Nos, quod unum nobis in illis temporis angustiis, primaque illa in con­sternatione supererat, privilégia nostra, usumque unius saeculi pacificum alle­gavimus, facultatem ablegatos nostros ad aulam regiam expendiendi nobis ad­mitti petiimus, communicationem mandati regii ursimus, ac in reliquo contra omnem viam facti protestati fuimus. Sed comrnissarius regius declaravit: benignam resolutionem regiam no­biscum communicare superfluum esse, facultatem deputatos Viennam expe­diendi concedi non posse, illud denique unum superesse, ut mandato regio nulla ratione revocando obtemperemus. Id tarnen ex speciali gratia et dementia regia nobis concedi, ut si iam statum militarem amplecti non vellemus, vel ad civitatem Crisiensem, vel ad vicinos civitati pagellos militares Ivanecz et Pottochez cum uxoribus, prolibus, pecoribus, totaque re mobili illico tran­seamus. Nos, qui in praesentia regiae commissionis stetimus, determinatum a nobis responsum pro tota communitate dari non posse, verum cum communi­tate prius consultare debere, ideoque nos respirium aliquot dierum expetere declaravimus. M. comrnissarius diem concedi posse, respondit. Reduces ergo post meridiem domum universam communitatem convoca­vimus, totaque nocte consultantes tandem communi voto decrevimus, transmi­grandum non esse. Cur enim e possessorio legitime adepto, cur e sedibus pa­ternis nos eiici pateremur? quomodo id a nobis praetendi posset, ut domus, nostris impensis erectas, campos nostro labore exstirpatos, patriam denique nostram in perpetuum relinquamus? — Cogitavimus insuper, nos e possessorio causam nostram facilius acturos, et modum aliquem apud iustissimam clemen­tissimamque principem inventuros, quo tenerum eius cor ad alias cogitationes 1 tlectatur. Denique accesserunt gemitus et ululatus infelicium uxorum et prolium nostrarum, nos levatis manibus orantium, ne in emigrationem cbnsentiamus. Quid multis? altero die ad faciem commissionis redeuntes, ad quaesti­onem, nobis denuo propositam, an abire, vel manere velimus? unanimi voce respondimus, nos e possessorio nostro nunquam recessuros. Illo momento comrnissarius regius cuncta nostra priuilegia cassata et annihilata, nosque statui militari in perpetuum subiectos esse declaravit. Feroce hac sententia accepta, nos infelices victimae domum redivimus, ac iam oppidum militia confiniaria, sclopis et ensibus instructa, repletum in­venimus. Tota communitas viso militari apparatu, dilapsa fuit, alii quidem in abditis sylvis salutem quaerentes, alii vero per vicinos pagos, tamquam oves dispersae palantes. Multi autem nostrum ad castellum oppidi Czirkveno nos recepimus, levatisque pontibus ad statum defensionis nos ponere conati sumus. Sed quid miseri et coeci incolae in castello praesidii sperare potuimus, annona et pulveribus pyriis destituti ?

Next

/
Oldalképek
Tartalom