VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)

Strana - 193

193 LXIl. U Cirkveni 1768—1188. Kako je kr. slobodno trgovište Cirkvena pripojeno krajini, i kako se kod toga postupalo, opisuju u svojoj pritužbi gradjani rečenog trgovišta. Excelsi proceres et inclyti status et ordines! Si quod unquam negotium magnae considerationis, nec minoris sequelae in conspectum inclyt. statujm et ordinum, in generalibus regni comitiis congregatorum adductum est, hic certe est, quod nunc non minori cum submissione, quam sinceritate proponere aggre­dimur. Oppressi enim sumus debiles patriae cives a praepotente statu militari: liberi exuti libertate domini in tristissimam deiecti servitutem. Nulluni a viginti annis, quibus patimur, malorum nostrorum remedium usquam invenimus: quia fortior est ille, sub cuius dominatu ingemiscimus, ac illi qui malis nostris in­doluerunt hactenus nobisque adiutricem iam dudum manum porrexissent, si iustis precibus, si repraesentationibus, si commendationibus ullus relictus fuisset locus. Hunc ipsum libellum supplicem cum timore per amicos, sola Christiana charitate ductos, cum consensu inclyt. statuum et ordinum regnorum Croatiae, Dalmatiae, et Sclavoniae exhibemus. Deputatos enim, qui nostram causam agerent, mittere, aut vel signum dare, nos ad patrocinium inclyt. statuum et ordinum conlugere velle, iam in oculis praepotentis militaris confinii Varadi­nensis status piaculum foret, gravissimis expiandum suppliciis. Quod si ad notitiam illius vel huius 1 i belli supplicis fama penetraverit, actum iam etiam de salute nostra erit. Sed enim posteaquam omnia perdidimus, quid vitam ipsam conservare refert? unicum hoc nobis superest remedium, ut .vulnera nostra coram inclyt. stat. et ordinibus retegamus, atque in ultimam salutis nostrae tabulam apprehendamus. Si nec hic remedium, si nec hic salutem in­venerimus; tum enimvero conclamatum de nobis est, neque ulla nobis amplius relicta est via, quam desperationis. Eia igitur illust. regni Hungariae patres ! audite attento animo tristem, et vere commiseratione dignam historiam nostram; recipite benigno oculo fi­delem communitatem, omne malorum genus expertam, ferte nobis, malisque, quibus succumbimus remedium. Laesio libertatis nostrae manifesta, violatio securitatis, quae cuique civi in societate civili competere débet indubia, effractio privilegiorum, quibus neminem citra crimen, et absque sententia iudicis privari convenit, clara, denique iniuria uni membro illata, toti corpori communis, pe­riculum autem universale est. Si enim unam communitatem privilegiis, bonis, iuribus, ac libertate exuere liberum est: liberum erit et reliquas, liberum et terreslria dominia. Oppidum Czirkveno in comitatu Crisiensi superioris Sclavoniae situm cum castello, et adjacentibus pagis ad familiam olim Mikulicsianam spectabat: ab hac per notam inhdehtatis ad nobiles Vukovics, ab his demum ad comitem Joannem Josephum Herberstein ordinis sancti Joannis Hierosolimitani equitem et commendatarium, et confiniorum Croaticorum maritimorumque colonellum iure perennis fassionis, consensu regio fîrmatae, devolutum fuit. Ultimus dominii huius possessor, praefatus nempe comes Joannes Jos. Herberstein, gravibus inductus causis, ac servitiorum etiam a maioribus nostris

Next

/
Oldalképek
Tartalom