VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)
Strana - 186
186 concordare, nos iuxta conclusionem et articulos novissimi Posoniensis recessus seu conclusions deputavimus ad hoc negotium commissarios tanquam mediatores et arbitros egregium, honorabilem doctum, hdeles nobis dilectos Franciscum a Turri, consiliarium nostrum, et Bernardinum Barbo de Wachsenstein, legum doctorem, eisque mandavimus, ut incidentes inter vos commissarios utriusque partis dissensiones, quovis tempore amicabiliter component et complanent, summamque diligentiam et curam adhibeant, quo in huiusmodi causis debitum tandem finem procedatur. Quicquid igitur sic per vos et hungaricos commissarios nostros in praedictis causis et controversus actum, pertractatum et conclusum fuerit, Ad omne acceptum, ratum, gratum et firmum habere volumus et debebimus. Si vero huiusmodi controversiae seu negotia occurrerent, quae neque per amicabilem transactionem neque viam iuris et iustitiae tolli, componi, decidi aut determinari possent, committimus vobis, ut rem eo dirigatis et tractetis, quod provinciales et subditi utriusque partis ratione huiusmodi controversiarum et differentiarum in suis antiquis statu et terminis permaneant, neque ullo pacto sese invicem aliquibus iniuriis, damnis et molestiis seu gravaminibus donec nos ulterius desuper statuerimus et causa ipsa finaliter cognita seu decisa fuerit, afiiciant, gravissima cadere indignationis nostrae poena proposita. Vos autem tune demum simul cum hungaricis commissariis, neenon arbitris nostris omnia et singula acta, processus et scripturas causarum inexpeditarum ad nos transmittatis, nosque de illarum omni statu et qualitafe, et quicquid ad eas pertinere cognoveritis, simulque de consilio et opinione vestra sufficienti informels, quo illas tune pro necessitate revidere, et adhibitis consiliariis nostris tam hungaricis quam germanius desuper deliberare et denique quod iustitia et aequitas postulaverit, statuere ac determinare queamus. Praeterea cum nobis etiam operae praecium fors videatur, ut ad huiusmodi commissionis pertractationem idoneus aliquis secretarius latinae, germanicae et sclavonicae lingue peritus adhibeatur deputaverimus et constituimus pro huiusmodi secretario fidelem nobis dilectam Iacobum Campana, cancellarium nostrum Goritiensem, ipsique iniunximus ut sese vobiscum et reliquis commissariis nostris ad XV. diem in Strasgang coniungat,' et quae necessaria fuerint expédiât, vobisque operam suam obedienter praestet; ea itaque vos et reliqui addeputati commissarii cum fuerit necesse in hoc negotio uti poteritis executuri in praedictis omnibus expressam voluntatem nostram. Datum Augustae. September 1550. Koncept na papiru u c. i kr. dvor. ark. u Beču: Hungarica 1550. A. 51. E. Laszowski.