VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 90

90 et homines nostros ab usu eiusdem omnino exclusif, imo pecora hominum nostrorum, si quo modo per errorem in idem foenile vel vicinas arci terras hominum nostrorum pascendo deveniant, eadem in arcem impellere et detinere consvevit. Homines praeterea nostros pro sua, seu militis alicuius praetensione, nulla prius apud officialem ibidem nostrum facta propterea insinuatione, multo minus expectata de merito et veritate praetensionis eiusmodi cognitione, aut discussione, authoritate sua ex pagis citari curat, et quos taliter ad arcem ha­bere potest incaptivat, ac non aliter, sed cum gravi muleta et birsagio dimittit. Quendam vero subditum nostrum ad suam huiusmodi citationem habere non valens, milites in domum eiusdem immisit, eumque in domo per milites de­prehensum crudeliter verberari, ac duos eiusdem boves ex ipsius bovili accipi, et unum pro se mactari, alterum vero ad preces et lachrymas eiusdem subditi, et familiae suae, intervenientibus et aliis hominibus nostris dimitti curavit. Pluries enim in domos subditorum ibidem nostrorum in diversis pagis resi­dentem militem submisit, ac vina tarn ipsorum, quam aliorum hominum apud ipsos in educillo (certis enim temporibus anni facultatem educilandi subditi ibidem nostri habent) per eundem militem cum gravi iuris, ac libertatis ea in parte nostri laesione, et subditorum damno effundi partim, partim pro libitu distrahi fecit, praetendendo quod vinum exigui momenti et parua mensura venderent ; cum tarnen vinum tale, quale patria illa proferre solet, fuerit, et mensuram Zagrabiensem, qua et nos, et subditi ibidem nostri a memoria ho­minum utimur, habuerint. Quarum quidem iniuriarum aliquas illust. dom. co­miti vestrae Maiest. sac. colonello Crisiensi, velut istorum confiniorum Sclauo­niae vicegenerali exposuimus, satisfactionem tarnen, vel alleviamen aliquod exinde non accepimus, a commendante vero minas graves de inferendis etiam iniuriis acquisivimus, quas ipse in effectum deducere conatur. His enim diebus subditorum nostrorum certam plagam terrarum arabilium trans Colapim, res­pectu quarum ipsi subditi nostri servitia et alia onera colonicalia subire et nobis praestare consveverunt, occupavit, et partim aliquas ex ipsis hordeo in­seminare fecit, a reliquis vero eosdem subditos nostros prohibet et arcet, nos­que consequenter operibus et servitiis colonicalibus, ac aliis utilitatibus occa­sione earundem terrarum nobis obvenire debentibus privare laborat, imo quan­tum in ipso est, nos actualiter priuat, grauiter insuper quod etiam plura pro­pediem occupaturus esset, minitari non desistit. Quare Maiest. vest. sacratissimae démisse supplicamus, quatenus dictum arcis Ziszek commendantem, eiusque militem ad satisfaciendum de praemissis cogi facere, et arcem ipsam nobis, vel ex hac etiam ratione, ut nimirum si­miles patrandi iniurias, modus et occasio tollatur, et nos ad molestandum be­nignas Maiest. vest. sacrat. aures non cogat nécessitas, restituere, Deique ec­clesiam in eadem arce, iuribusque et pertinentiis ipsius universis ad instar aliorum sanctae memoriae praedecessorum, divorum videlicet quondam Hun­gariae regum clementer conservare dignetur, cum et alias absque ullo Maiest. vestrae sacrat. vel regni commodo et utili, miles ille ibidem resideat, et arx ipsa cui nemo quod conseruanda ipsius sarta tecta manum apponere uidetur, in sui reparatione sub brevi temporis decursu, magnas requiret, quas forte nec merebitur expensas. Nos autem ubi restitueretur, et sarta tecta eiusdem con­servare, et de custodia fideli providere conaremur, cum ea declaratione, ut pro

Next

/
Oldalképek
Tartalom