VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 88
88 Secundo, quia confinia Colapiana et banalia • istius regni ligneo opere extructa, et alioquin etiam ruinosa essent; idcirco vestra sac. Mai. summam ülam pro reaedificatione praesidii Berkisseuina ordinatam, ad restaurationem eiusdem praesidii, iam tandem clementer numerari curare dignetur, praesertim cum summa florenorum hungar. trium millium nuper a vestra Mai. illuc ordinata, ne minima quidem in parte numerata sit. Tertio, ut vest. sac. Mai. cessantibus istis periculis, generalis quoque commissionis Varasdini ordinatae clementer meminisse, eademque ubi ista pericula cessaverint, iterum benignissime instituere, et in termino ibidem praefigendo, simul et semel commissarios utriusque partis convenire curare clementissime dignetur, ne dorn, commissary Hungari alios dom. interioris Austriae commissarios praestolando, longo et inani taedio, regnum vero istud frustraneis expensis eatenus oneretur. Décréta quoque sua benignissima, non de particulari aliqua certae partis Walachorum, sed de generali universorum etiam qualitercunque privilegiatorum Walachorum simulque Sclauorum, et Praedaucii in confiniis degentium restitutione, et ad regnum incorporatione, tam ad dominos praesidem et commissarios, quam ad Walachos, et dominos confiniorum praefectos, générales et capitaneos, aequali, eodemque sub tenore dignetur vestra sac. Mai. elargirî, et utraque cancellaria expediri aequaliter curare. Quarto, si forte generalis Varasdiensis commissio fnstitui non posset, ad minus vestra sac. Mai. maritimam commissionem pro civitate Segniensi, in libertatibus suis oppressa, et aliis illas partes maritimas tangentibus negotiis concedere et ordinäre, iuxta articulos superinde conditos benignissime dignetur. Quae uniuersa vestra sac. Mai. a generoso Thoma Iwanovich, veluti nuncio nostro, ad vestram sac. Mai. superinde ablegato, uberius intelligere, eundemque cum optato responso, et effectiva resolutione ad nos remittere clementer dignetur. Quam v. Maiestatis gratiam perpetuis seruitiis promereri enitemur benignissimam expectando resolutionem. In reliquo vestrae Mai. sac. perpétua ac humillima nostra servitia devovemus, diutissimumque imperium ex animo, ac démisse comprecamur. Datum ex generali congregatione nostra, Varasdini die 22. mensis ianuarii, anno domini 1657. Sac. Maiestatis vestrae humillimi ac perpetuo fidèles subditi, status et : ordines regni Croatiae et Sclauoniae. Iz vana: Sac. Romanorum imperatoriae, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmat. Croat. et Sclauoniae etc. regiae Maiest. etc. domino, dom. clementissimo, Izvornik u zemalj. arkivu u Zagrebu: Literae S. S. et 00. Nr. 32., V. U Cjelovcu 1663. 16. jula. Zastupstva nadvojvodine Koruške ispričava se stališem hrvatskim, što ne može više od četiri centa baruta dati za obranu protiv Tur&ka. Titulus praemissus. Litteras, quas vestrarum excellentissarum, reverendissimarum, illustrissimarum, illustrium et generosarum dominationum ablegatus egregius Stephanus Gugar nobis tradidit, hodie in concessu dom. depu-