VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 85
85 pênes dictos fluvios sitorum, gratuitos labores pro virili praestant; unde non video modum et rationem (sit tarnen a me coram Maj. v. cum omni modestia dictum), qua vel ad ulteriora media cogi, vel cum iis tractari possit. Et quia neque i1 11 quadringenti milites sufficientes sunt, per tantam locorum distantiam, quae a Carlostadio usque Iuaniczium protenditur, et per longum duodecim germanica aut hungarica milliaria in se continet, caméra Maj. vestrae sac. ducentos pedites, et trecentos équités sub duetu meo, sive banali, constitutos solvit, quibus a commissariis Maj. vestrae spes data erat, ut singulis annis ad sex menses Stipendium reciperent, unde spe illa freti viriliter et alacriter serviebant, sed quia jam a tribus annis nihil allatum est, partim licentiam acceperunt, partim sponte discesserunt, deserveruntque stationes suas et vigilias, praecipue pedites; et nisi dicti a regno Sclauoniae conducti milites illos supportarent, actum esset de locis praenarratis. In eo autem secura sit Maj. vestra, quod etiam hoc tempore pacis, immanissimus vicinus Turca, avidissime inhibet confinys praedictis, et excursiones nullatenus praetermittat, abducatque homines et pecora quandocunque potest. Verum quidem est quod ego omnibus viribus in id incumbam, ut adhuc plerosque, partim spe futurae quam primum solutionis, partim timore ac tremore, partim sumptibus ipsemet propriis in officio contineam; atque hoc loci humillime sac. Maj. vestrae supplicandum ducam, ut quamvis Maj. vestra sac. expensarum mole in hoc procelloso bellorum suorum tempore aggravata sit, suorum nihilominus fidelium et humillimorum confiniariorum solutionis clementissime recordari velit, quo et confinia Maj. vestrae conserventur, et fidèles confiniarii sangvinem suum pro felicitate Maj. vestrae sacrat. alacriter libare non récusent. Sunt et alia confinia in hoc regno Sclauoniae Maj. vestrae utpote Sclauonica sub ductu dorn, comitis generalis Varasdiensis, et Croatica sub ductu dorn, comitis generalis Carlostadiensis, quae quia a Maj. vestrae provinciis Styria, Carinthia et Carniolia suam provisionem habent, de illis hoc loci mihi loqui necessarium non est, sed ut hanc meam informationem et humilem supplicationem caesarea gratia intelligere, mihique in hoc genere ulterius clementissime mandare velit, humillime obsecro. Habeo et ego in particulari quaedam, per agentem meum reuerendum Mlchaelem Mattkouich canonicum Zagrabiensem Maj. vestrae supplicanda, in quibus ut me innata sua dementia complecti et arduum hoc atque sumptuum mole refertum servitium sublevare velit, ad genua Maj, vestrae sac. demisse provolvor. Quam de reliquo ad annos quam plurimos de hostibus triumphare desidero. Datum in arce mea Klenounik, die penultima mensis Februaru. Anno Domini 1643. Sac. caes. reg, Maj. vestrae humillimus et perpetuo fidelis subditus Comes Ioannes Draskouich m. p. Iz vana: Sacrat. Romanorum imperatoriae ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae etc. regiae Majestati etc. Dom. dom. clementissimo. Izvornik u kr. zemalj. arkivu u Zagrebu: Literae SS. et 00. Nro. 16. II. U Zagrebu, g. 1643. 3. junija. Staleži i redovi tuže se kralju na krajiške vojnike i Vlahe. Sacratissima caesar. regiaque Maj. domine, dom. nobis clementissime. Fidelitatis et fidelium servitiorum nostrorum, in gratiam Maj est. vestrae sac.