VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 275
275 remittere et resignare, super qua literas etiam suas obligationis et reversales nobis dare debeat et teneatur; assecurantes eundem Lucam Zekel, eidemque in verbo nostro regio promittentes, quod praescripta bona, medietatem scilicet pertinentiarum dicti castri Krapyna ab eo vel haeredibus suis intérim non auferemus, neque auferri faciemus, donec praescriptam summam duorum millium florenorum Rhenensium eidem vel haeredibus suis, âut his, quibus exolvendam vellet, integre et sine defectu reddemus, aut per eum cui bona illa daremus reddi et persolvi faciemus, intérim vero donec ipse aut haeredes eius praescripta bona seu dictam medietatem pertinentiarum castri praenotati Krapyna praemisso pignoris titulo possederint, promittimus itidem ipsum, una cum haeredibus eius contra quoslibet legitimus impetitores, causidicos et actores in omni iudicio protegere, tueri et defensare ; id quoque per expressum declarando, quod dum et quando nos saepefatam medietatem pertinentiarum pro dicta summa ab eo redimere, aut more praemisso redimi facere voluerimus, id ipsi Lucae Zekel aut ipsius haeredibus ante spacium sex integrorum mensium dabimus ad scitum, quo et ipse res et negotia sua componere intérim in ipsis bonis possit et valeat ; imo inscribimus, oppignoramus, assecuramusque et promitimus, harum nostrarum -vigore et testimonio literarum. Datum in civitate nostra Eger, die duodecima mensis Aprilis, anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo septimo, regnorum nostrorum Romani decimo septimo, aliorum vero vigesimo primo. T. d. r. s. I. pag. 65. — Lib. reg. tom. L p. 524. CXI. 1541. junija 19. u Litomišlju. Katarina Forčić prodaje svojemu simi Ivanu Forčiću za 100 forinta svoja imanja u županiji varaždinskoj ; a kralj Ferdinand potvrdjuje ovu kupoprodaju. Anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo septimo, Lythomericiae décima nona mensis Junii, datae sunt literae regiae maiestatis secreto sigillo suae maiestatis impendenti comunitae manuque eiusdem subscriptae, quibus mediantibus sua maiestas Uli dationi, venditioni et perpetuali inscriptioni, quam nobilis domina Catherina, filia nobilis condam Georgii Golecz de Zuthyczka, prius quondam Francisci Zthobyczay et postea Joannis Forchyth de Bwthyna relicta, super totalibus portionibus suis possessionariis in possessionibus Zothyczka, Mache, Berethyncze, Bussyn in comitatu Varasdiensi existenti habitis, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet vigore literarum conventus ecclesiae dé Kaporriak, in simplici papyro emanatarum, egregio Joanni Forchyth, filio suo ex praedicto quondam Joanne Forchyth secundo marito eius procreato, pro septingentis florenis Hungaricalibus plene per eandem dominam receptis, eiusque haeredibus et posteritatibus universis fecisse dinoscitur, suum consensum benevolum pariter et assensum simul cum iure suo regio praebuit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 69. — Lib. reg. tom. I. pag. 551.