VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 273
Žothezka, in possessionibus eadem Žothezka, Bwsyn et Berethyncz vocatis, earumque pertinentia in comitatu Varasdiensi existentia et habita, per notam infidelitatis eiusdem Joannis Forchych, in quam ex eo incurrisse dicitur, quod oblitus fidei et fidelitatis maiestati regiae et sacro eiusdem diademati observandae Petro Keglewyth, manifesto rebelli et infideli suae maiestatis ex publica universorum dominorum praelatorum, baronum ac regnicolarum regni Hungariae deliberatione in publico eorum conventu Posonii celebrato pronunciato et publicato, eiusque servitorum factionibus, quas idem Petrus cum Turca christiani nominis publico hoste habuisse et eius servitores nunc quoque habere dicuntur, incurrisset, iuxta antiquam et approbatam praedicti regni Hungariae legem et consvetudinem rite et legitime ad suam maiestatem devoluta et redacta, egregio Ambrosio literato de Gregoryancz ipsiusque haeredibus universis pro fldelibus ipsius servitiis dedit, donavit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 67. — Lib. reg. tom. L p. 531. CIX. 1547. ožujka 4. u Draždjanima. Kralj Ferdinand I. potvrdjuje darovnicu Petra Erdedija za Gjuru Magdalenića. Anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo septimo, in civitate Dresthden quarta die mensis Martii, datae sunt literae regiae maiestatis in pargameno confectae, manu suae maiestatis subscriptae et secreto sigillo eiusdem inpendenti communitae, quibus mediantibus sua maiestas illi perpetuae dationi, donationi et collationi, quam fidelis suae maiestatis magnificus Petrus Erdewdy de Monyorokerek, aulae suae maiestatis familiaris, super totali possessione seu villa sua Sylakowina vocata, ad Castrum suum Selyn vocatum pertinenti in comitatu Zagrabiensi habita, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis, item quadam sessione deserta in pertinentiis praedicti castri sui Selyn in villa sua Jagodno in eodem comitatu Zagrabiensi habita, quae per mortem et defectum seminis quondam Michaelis Plewychych de eadem Jagodno ad se devoluta fuisset, vigore binarum literarum suarum, alterarum super facto ipsius possessionis Sylakowyna, alterarum vero ipsius sessionis desertae in dicta possessione Jagodno vocata habitae, emanatarum nobili Georgio Magdalenyth, ac per eum nobili dominae consorti eiusdem, nec non Gasparo, Paulo et Joanni filiis ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis, pro servitiis plurium annorum eidem exhibitis, excipiendo nihilominus praedictam sessionem desertam in praefata possessione Jagodno habitam, ab omnibus taxis et contributionibus, oneribus, solutionibus ordinariis, nec non causibus quibuslibet, ab eadem hactenus solvi et administrari, ac ad Castrum suum praefatum Selyn expediri debentibus et perpetuo liberam et exemptam reddendo, feeisse dinoscebatur, — suum consensum benevolum, pariter et assensum, simul cum iure suo regio praebuit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. pag. 68. — Lib. reg. tom. L pag. 550. 19