VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 257

257 éxpensas et interesse, quae et quas ipse aut posteri eius occasione praedicta subire possint aut passi fuerint, teneri volumus, harum nostrarum, quibus se­cretum sigillum nostrum est appensum, vigore et testimonio literarum. Datum Pragae in festo beati Laurentii martyris, anno domini millesimo quingentesimo trigesimo septimo ; regnorum nostrorum Romani septimo, reliquorum vero un­decimo. 7\ d. r. s. tom. VIII. pag. 13. —- Lib. reg. tom. I. p. 431. LXXXI. 1531. novembra 30. u Gracu. Kralj Ferdinand polvrdjuje Nikoli Horvatu Viševiću iz Kamičca vlasništvo posjeda, koje mu je njegova pomajka Doroteja udova Marka Horvata darovala. Anno domini millesimo quingentesimo trigesimo septimo, in oppido Grecz in festo divi Andreae apostoli, datae sunt literae manu propria regiae maiestatis subsignatae, quibus mediantibus sua maiestas i 11 i filiali adoption!, quam nobilis domina Dorothea relicta quondam Marci Horvath de Radobylya super totali portione possessionaria in possessione et districtu Meliessovcz et comitatu Cri­siensi existenti habita, egregio Nicolao Horvath Wyzewyth cognominato de Ka­mychacz mediantibus literis capituli ecclesiae Chasmensis fecisse dinoscebatur, suum regium consensum praebuit, totum etiam et omne ius suum regium, si quod in eadem portione possessionaria haberet, praefato Nicolao Horvath ipsi­usque haeredibus et posteritatibus universis iure perpetuo contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 41. — Lib. reg. tom. I. p. 312. LXXXII. 1538. februara 2. u Pragu. Kralj Ferdinand daruje Petru Kegleviću imanja bez potomaka preminu­loga Nikole Pučića u županiji križevačkoj i zagrebačkoj. Anno domini millesimo quingentesimo trigesimo octavo, Pragae in festo purificationis beatissimae Mariae virginis, datae sunt literae manu propria regiae maiestatis subscriptae, quibus mediantibus sua maiestas universa bona, posses­siones portionesque et quaelibet iura possessionaria tam in Crisiensi, quam Zagrabiensi ao aliis quibusvis regni sui Sclavoniae comitatibus existentia et habita, per mortem et defectum seminis masculini sexus eiusdem Nicolai Pwchych ad suam maiestatem devoluta, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet magnifico Petro Keglewych de Buzin sua maiestas contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 48. — Lib. reg. tom. I. p. 313. LXXXIII. 1539. januara 12. u Beču. Kralj Ferdinand polvrdjuje Grguru i Valentinu Majcenu pod naslovom nove donacije vlasništvo imanja Omilja u županiji zagrebačkoj . Anno domini millesimo quingentesimo trigesimo nono, Viennae 12. Ja­nuaru, datae sunt literae manu propria regiae maiestatis subscriptae, quibus mediantibus sua maiestas domum et curiam nobilitarem in territorio Omilia 18 '

Next

/
Oldalképek
Tartalom