VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 255

255 befa retfocessione in sublevandis urgentissimis necessitatibus eotunc nobis ih­cumbentibus ab eo facta ostendit, assecurationem et promissionem nostram, Viennae anno domini millesimo quingentesimo tricesimo tertio, vigesima quinta Junii, de certis bonis in praedicto regno nostro Hungariae ac partibus sibi subjectis primo vacaturis ad nostramque collationem legitime devolvendis, dum pro servitiis praefatis eiusdem domini Petri, tum vero in compensationem mu­tuatae nobis suae pecuniae in verbo nostro regio eidem fecimus, ratam, gratam, et acceptam habentes, castra Zomzedwara et Stwbycza cum suis pertinentiis in comitatu Zagrabiensi existentia et habita, quae alias magnifici quondam Ste­phani de Deshaza fuissent, sed per mortem et defectum seminis eiusdem ad nos, consequenterque collationem nostram regiam, iuxta antiquam et approbatam eiusdem regni nostri Hungariae consvetudinem atque legem, rite et legitime devoluta esse perhibentur et redacta, simul cum omni iure nostro regio, si quod in praefatis castris Zomzedwara et Stwbycza eorundemque pertinentiis etiam alias quaütercunque haberemus, aut nostram ex quibuscunque causis, modis et rationibus concernèrent maiestatem, ac pariter cum cunctis suis uti­litatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis etc. praemissis sie ut praefertur stantibus et se habentibus, me­morato domino Petro Laso de Castilla, suisque haeredibus et posteritatibus universis dedimus, donavimus et contulimus, certiorem eundem reddentes eidemque promittentes, quod in paeifica possessione eorundem castrorum et suarum pertinentiarum contra quoslibet legitimus impetitores tamdiu conser­vabimus, donec per nos sibi aut suis haeredibus quindeeim millia florenorum Hungaricalium fuerint numerata et persoluta. Imo damus, donamus et confe­rimus, assecuramusque et promittimus, harum nostrarum vigore et testimonio literarum. Datum Pragae feria quinta proxima ante festum beati Joannis Bap­tistae, anno domini millesimo quingentesimo trigesimo septimo, regnorum nos­trorum Romani septimo, reliquorum undeeimo. « T. d. r. s. tom. VIII. pag. 11. — Lib. reg. tom. I. pag. 384. LXXIX. 1537. junija 29. u Pragu. Kralj Ferdinand daruje Ljudevitu Pakračkomu grad Mali Kalnik, prije vlasništvo nevjernoga Nikole Balše Hercegovića. Nos Ferdinandus etc. memoriae commendamus etc. quod nos considé­rantes praeclara et fidelia servitia fidelis nostri magnifici Ludovici Pewkry de Petrowyna, capitanei regni nostri Sclavoniae et comitis Varasdiensis, quae idem sacrae primum regni nostri Hungariae coronae et deinde maiestati nostrae non parcendo rebus et bonis ac vitae suae, summa cum perseverantia et constantia exhibuit et impendit, Castrum Nicolai Balsa Rasciani Kyskemlek vocatum cum pertinentiis, in dicto regno Sclavoniae in comitatu Crisiensi habitum, eo, quod idem Nicolaus Balsa ex eo loco dicti castri in locum dicionis Joannis Scepu­siensis cum uxore, rebus et familia sua se moraturum transtulisse arcemque praefatam Kyskemlek subdito Joannis se potentiori in eum finem dari voluissc dicitur, ut inde subditi nostri turbari vexarique potuissent ad nos, conse­quenterque collationem nostram regiam, iuxta antiquam et approbatam eiusdem regni nostri Hungariae consvetudinem atque legem, rite et legitime devolutum

Next

/
Oldalképek
Tartalom