VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 253
253 « LXXIII. 1535. novembra 30. u Beču. Kralj Ferdinand polvrdjuje neku darovnicu udove Jelene Zrinske za braću Andriju i Gjuru Marković. Anno domini millesimo quingentesimo trigesimo quinto, Viennae in festo beati Andreae apostoli, datae sunt literae manu regia subscriptae, quibus mediantibus sua maiestas illam donationem generosae condam Elenae, relictae spectabilis et magnifici condam Nicolai comitis de Zrinyo, quae ipsa Elena egregiis Andreae Markoyth et Georgio fratri eiusdem carnali, pariim ob respectum illorum servitiorum fidelium, partim pro debitis, quibus eisdem pro servitiis eorundem obligabatur, decem sessiones jobbagionales, sex videlicet in inferiori Pawlowcz, quatuor in Breczaan, omnino in pertinentiis oppidi sui Wrkocz in comitatu Crisiensi existentes et habitas, praefatis Andreae, et Georgio perpetuo dédisse dinoscebatur, quam donationem maiestas sua confirmavit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. VIII. pag. 9. — Lib. reg. tom. I. pag. 265. LXXIV. 1535. decembra 23. u Beču. Kralj Ferdinand pod naslovom nove donacije potvrdjuje Matiji Vidošiću vlasništvo imanja Stančić u županiji zagrebačkoj. Anno domini millesimo quingentesimo trigesimo quinto, Viennae feria quinta proxima ante festum nativitatis domini, datae sut literae manu regia subscriptae, quibus mediantibus sua maiestas possessionem Zthanchythy in comitatu Zagrabiensi existentem cum omni iure suo regio nobili Mathiae Vydossyth ac Sophiae consorti, et Joanni filio ac Catherinae filiae ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis novae donationis titulo perpetuo contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. lom. I. pag. 46. — Lib. reg. tom. I. p. 357. LXXV. 1535. decembra 24. u Beču. Kralj Ferdinand daruje plemiću Stjepanu Bošnjaku neka imanja u županiji križevačkoj, koja je Pavao Bojnikovi^ radi nevjere izgubio bio. Anno domini millesimo quingentesimo trigesimo quinto, Viennae in vigilia festi nativitatis domini, datae sunt literae manu regiae maiestatis subscriptae, quibus mediantibus sua maiestas totales portiones possessionarias nobilis Pauli Boynikowyth de Boynikowcz in possessionibus Sybilyncz, Boynikowcz, Gragyazenthmiklos et Horzowa vocatis omnino in Crisiensi et alias intra ambitum regni nostri Sclavoniae existentes ad sex duntaxat sessiones jobbagionales se extendentas, quae per notam infidelitatis eiusdem Pauli ad suam maiestatem devolutae existunt et redactae, nobili Stephano Bosnyak ipsiusque haeredibus et posteritatibus universis simul cum iure suo regio sua maiestas dedit, donavit et contulit in perpetuum, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 46. — Lib. reg. tom. I. p. 359.