VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 251

251 dux Burgundiae etc. recognoscimus per praesentes literas nostras, quod quum omnes arces, castella et quaevis bona prioratus Auranae in regno nostro Hun­gariae et partibus eidem subjectis existentia in manus aliénas superioribus annis pervenerint, ac titulo inscriptionis partim ab aliis aliquot personis, partim a fldelibus nostris magnificis Joanne et Nicolao comitibus de Zryn posside­antur, ut rursum omnia illa castra, castella et bona ad prioratum redire possint, annuimus et concessimus, ut fidelis noster magnificus Valentinus Thewrek de Ennyng, capitaneus noster atque ipsius prioratus gubernator, omnia castra, castella et bona praedicta ab his, quibus inscripta sunt, et nominatim ea, quae praedicti Joannes et Nicolaus comités de Zryn pro tredecim millibus florenis Hungaricis pignoris titulo possident, sua pecunia in usum et futurum com­modum prioratus redimere possit ac valeat. Sed ne idem Valentinus Thewrek ex hoc officio pietatis iacturam aliquam pecuniae suae faciat, per praesentes literas nostras eundem certum et securum reddimus, quod castra, castella et bona prioratus a praefatis comitibus atque aliis personis redempta de manibus praefati Valentini Thewrek et haredum eius non excipiemus, neque successores nostri reges aut priores Auranae excipient, donec per nos aut successores nostros, vel per eos quorum intererit, de praefata summa tredecim millium florenorum , ipsis comitibus solvenda, deque aliis pecuniarum summis, quibus arces, castella et bona prioratus, ab aliis etiam personis redemerit, praefatis Valentino Thewrek, aut eius haeredibus integre fuerit satisfactum. Et quoniam castram Dobranywa in comitatu Zoliensi existens, quod nunc in potestate se­renissimae dominae Mariae Hungariae et Bohemiae reginae sororis nostrae charissimae habetur, ad ipsum Valentinum Thewrek ex nostra donatione per­tinens, eidem reddi hoc tempore, certis intervenientibus impedimentis, non po­terit: de eo quoque eundem Valentinum Thewrek sic assecurandum duximus, quod castellum Chorgo et eius pertinentias, in comitatu Simigiensi existens, de manibus ipsius haeredumque suorum, etiamsi reliqua castra, castella et bona prioratus solutis solvendis ab eisdem redimantur, non excipiemus, neque succes­sores nostri aut futuri priores excipiant, donec aut dictum Castrum Dobranywa ipsi Valentino Thewrek suisve haeredibus reddetur, aut bona dentur aequi­valentia, aut pretium castri praedicti per nos successoresque nostros, seu per eos quorum intererit persolvantur. In quorum omnium securitatem et certitu­dinem indubitatam, praesentes literas, manu nostra et sigillo, quo ut rex Hun­gariae utimur, impendenti signatas dedimus. Viennae in festo sanctae Annae matris Mariae, anno domini millesimo quingentesimo trigesimo quinto. T. d. r. s. tom. VIII. pag. 4. — Lib. reg. tom. I. p. 236. LXXI. 1535. augusta 26. u Beču. Kralj Ferdinand potvrdjuje darovnicu biskupa kninskoga Andrije, kojom je ovaj plemićima Ajtić de Buzeta bio darovao neka prijeporna imanja. Anno domini millesimo quingentesimo trigesimo quinto, Viennae feria quinta proxima post festum beati Bartholomaei apostoli, datae sunt literae manu regia subscriptae, quibus mediantibus sua maiestas illi donationi, quam reve­renduS condam dominus Andreas episcopus Tinniniensis et cojnmendatarius

Next

/
Oldalképek
Tartalom