VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 247
247 tibus universis in perpetuum contulimus, assumentes praeterea eosdem Joannem Thompa et Petrum Palffy eorumque haeredes contra quosvis legitimus impctitores, causidicos et actores, et praesertim contra capitulum ecclesiae Strigoniensis in castro ipso et curia aliisque bonis praescriptis universis defendere et conservare ; promittentes insuper in verbo nostro regio, quod summam illam duodecim millium ducentorum et quinquaginta florenorum hungaricalium, pro qua videlicet Castrum praescriptum Chabrag et curiam ipsam in Selyz cum suis pertinentiis praefatus Petrus Erdewdy dictis fratri et nepoti ipsius domini Simonis episcopi in perpetuum vendidisse dinoscitur, et quam ex dicis nostris regiis partim in regno nostro Sclavoniae, partim vero in Zaladiensi, Castriferrei, Nitriensi, Veszprimiensi, Barsiensi et Honthensi comitatibus praefato domino Simoni episcopo, ac fratri et nepoti eius dandam et exolvendam, eidem et suis praenominatis ante omnes alias deputationes, absque omni difficultate reddere et restituere, reddique et restitui facere volumus defectu sine omni, ad quod nos et successores nostros reges Hungariae obligamus et obligatos esse volumus, harum nostrarum secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungariae utimur, communitarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum Viennae, in festo beatae Petronellae virginis, anno domini millesimo quingentesimo trigesimo quinto. T. d. r. s. tom. I. pag. 42. — Lib. reg. tom. I. pag. 309. LXIV. 1535. junija 1. u Beču. Kralj Ferdinand daruje Ivanu Tupoglavomu Erdediju i Petru Palfiju kašteo Bakva u županiji virovitičkoj i plemićki posjed Temerje u županiji križevačkoj, nekoč vlasništvo Ladislava Benčika. Anno domini millesimo quingentesimo trigesimo quinto, Viennae feria tertia inter octavas sacratissimi corporis eiusdem, datae sunt literae regia manu subscriptae, quibus mediantibus sua maiestas ad intercessionem reverendi in Christo patris domini Simonis episcopi ecclesiae Zagrabiensis, attentis etiam et consideratis fidelitate et servitiis egregiorum Joannis Thompa fratris carnalis et Petri Palffy de Erdewd nepotis eiusdem domini episcopi Zagrabiensis ex sorore, exhibitis et impensis, castellum Bakwa, ac universa bona, possessiones, portionesque et quaelibet iura possessionaria, ad idem castellum pertinentia in comitatu de Werewcze, curiam insuper in Themerye ac possessiones et portiones iuraque possessionaria universa ad dictam curiam spectantia, in comitatu Crisiensi existenti habitam, per mortem et defectum seminis egregii quondam Ladislai Benchyk de Bakwa, item totum et omne ius suum regium, quod in praedictis castello Bakwa et curia in Themerye habita, ac pertinentiis earundem haberet, praemissis sie ut praefertur stantibus et se habentibus, memoratis Joanni Thompa et Petro Palffy ipsorumque posteritatibus et haeredibus universis dedit, donavit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s, tom. I. pag. 44. — Lib. reg. tom. I. pag. 330.