VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 243

243 domina Martha in sua et dictae filiae suae personis universa obligamina, fas­siones et quasvis inscriptiones, si quae vel quas ipsa domina Martha ubi­cunque et quovismodo fecisset, quae praemissae composition]' et obligamini contraria viderentur, revocasset, retractasset, cassassetque et annihilasset, prout revocavit, retractavit, cassavitque et annihilavit similiter coram nobis harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante, quas eidem utrisque par­tibus duximus concedendas. Datum feria tertia in festo scilicet sancti Blasii episcopi et martyris, anno domini millesimo quingentesimo trigesimo quarto *). Nos igitur praemissa supplicatione praefatorum Pauli Kerecheny et Ladislai filii eius, nec non dominae Marthae et eius filiae Catherinae, modo quo supra nostrae porrecta maiestati, regia benignitate accepta et admissa, praescriptas literas capituli ecclesiae Chasmensis non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sua parte suspectas, sed omni prorsus vitio et suspicione carentes, praesen­tibus literis nostris privilegialibus de verbo ad verbum sine diminutione et augmento aliquali insertas, quoad omnes earum continentias et articulos, qua­tenus eaedem rite et legitime existunt emanatae, viribusque earum veritas suf­fragatur, ratas, gratas et acceptas habendo, praedicto contractui donationique et inscriptioni nostrum regium consensum praebuimus, imo praebemus bene­volum pariter et assensum. Et nihilominus habita ratione servitiorum, quae praefatus Paulus Kerecheny sacrae regni nostri coronae tempore serenissimi condam domini Ludovici regis, fratris et sororii nostri charissimi felicis recor­dationis, impendit et deinceps nobis exhibiturus est, considerando etiam vir­tutem praenominati Gregorii Orlowchyth, qui saepe numero cum Turcis chris­tiani nominis acerrimis hostibus fortiter dimicavit, et ad ultimum in conflictu cum eisdem Turcis ad Mohach commisso non dubitavit pro patria, pro fide, proque religione christiana pulcherrima morte defungi, totum et omne ius nostrum regium, si quod in praenominatis castro, castello, curiisque nobilita­ribus, universisque oppidis, villis, possessionibus portionibusque et iuribus pos­sessionariis ad easdem pertinentibus quaütercunque haberemus, aut nostram ex quibuscunque causis, viis, modis et rationibus concernèrent maiestatem, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabiübus, cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, foenetis, sylvis, ne­moribus, montibus, vallibus, vineis, vinearumque promonthorüs, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis et eorundem locis, ge­neraliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis existen­tibus, praemissis sie ut praefertur stantibus seque habentibus, memorato Ladi­slao filio praefati Pauli Kerecheny, et puellae Catherinae filiae praenominati quondam Gregorii Orlowchyth, et dictae dominae Marthae, eorumque haere­dibus et posteritatibus universis dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendum, possidendum pariter et habendum, salvo iure alieno. Harum nostrarum, quas secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungariae utimur, pendenti communiri fecimus, vigore et testimonio literarum. Datum Viennae, in vigilia ascensionis domini, anno eius­*) 1534. februara 3. , *

Next

/
Oldalképek
Tartalom