VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 230

230 magnif. aliquid ageretur, tunc omnino exaudiri deberet. Scio ego militarem re­gulam, et processum iuxta eandem instituendum, sicut mihimet ipsi, qua su­premo capitaneo confiniorum derogare non desidero, ita et subalternis officia­libus meis, quod jurisdictionem eorundem nihil decedere permittam, sed nec ipse in contrarium quidquam commitere volo. Nullum itaque eatenus derogamen factum est contra jurisdictionem authoritatis dom. vestrae magnif. Colimo ego facile, quo intentionem seu mentem suam dom. vestra magnif. dirigere velit! Quandoquidem dom. Domjanich in commissarium confiniorum per me dele­gatus sit, quasi vero idem pro placito suo, dum et quando volet, ad confinia excurrere, ibidemque pro arbitrio causas malefactorum vi officii sui commis­sariatus iudicare satageret, quod nec imaginandum est, habebit enim instructi­onem iuxta quam procedere dedebit, in qua circumscribetur authoritas eius, juxtaque ordinem omnia fient, nec uni in alterius authoritatem involare con­cedetur. Iudicium latum per dominos commissarios mihi reportatum investigando et ruminando omnino approbo, nulloque modo immutari desidero," sed praesen­tibus dom. vestrae magnif. intimo, ut idem statim effectui mancipari curet. In qua sententia siquidem quatuor ex arestatis dimittendi sunt, eos quidem dimitti curare poterit dom. vestra magnif. ita tarnen, ut eisdem de hoc nihil significare prius opportet, verum cum Radovicza Heister expedietur, ibidem sint praesentes, post cuius expeditionem poterunt dimitti erga tarnen strictis­simas reversales, quod imposterum si vel minimo accusabuntur, et quid patra­verint, statim absque ulteriori iudicio pro condemnatis habeantur. Radoviczam autem Heister nulla expectata mora curet exequi dom. vestra magnif., cui po­terit insinuari, si complices suos et facti sui, bono modo revelare voluerit, poena eiusdem mitigabitur, et non comburetur, sed tantummodo capite plec­tetur, vel traiicietur, si autem absolute nihil revelare vellet, sine ulla ceremo­nia iuxta latam sententiam comburatur, ut taliter exemplo eiusdem alii quoque perterriti a similibus, et aliis excessibus perpetrandis arceantur. Servet deus praetitulatam dom. vestram féliciter. Datum Varasdini, die 10. junii anno 1707. Spect. ac magnif. dominationis vestrae ad servandum paratus comes Joannes Palffy m. p. P. S. Fratrem Sztankonis Tersich in instanti comprehendi, et in vincula coniici curabit dom. vestra magnif. et eundem diligenter examinari, ille enim dicitur plurimum scire de casu seu actu illo, quem iudicati cum coeteris fe­cerunt, me vero desuper informare, eundemque ad alteriorem dispositionem in vinculis conservari facere velit dom. vestra magnifica. Izvornik u kr. zem. arkivu u Zagrebu. , XXXVIII. U Varaždinu 1707. 12. junija. Ban Ivan Palffy nalaže barunu Krsti D elisi muno vicu, zapovjedniku ko­stajničkomu, da novo imenovanog vojvodu kostajničkog Mat iju Subariča uvede u njegovu službu. Spectabilis ac magnifice domine baro et colonelle nobis observandissime. Quoniam nos generosum Matthiam Subarich, tum ad nonnullorum altioris

Next

/
Oldalképek
Tartalom