VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 227
227 sabbato proximo ante festum asumptionis béate Marie virginis. Anno domini M n CCC° sexagesimo tercio. Original na pergameni, na crvenoj svilenoj vrvci visi pečat kaptola zagrebačkoga. Acta antiqua. A. IV. L. VIII. Nro. 245. 15. 12. augusta 1366. U Višegradu. Kralj Ludovik I. izuzima Vlatka Vukoslaviča od svakog suda izim kraljevskoga. Nos Lodovicus dei gracia rex Hungarie, memorie comendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, quod quia comes Lack filius Bulkuzlo de Barsanouch fidelis noster in restitucione castri sui Cluch vocati in confinio constituti, tempore nimium placito et opportuno nostre maiestati facta, et in aliis plerisque seruieiis suis fldelibus, placibiles nobis et acceptabiles exhibuit famulatus, ideo ipsum et suos heredes in sinum colligentes régie dileccionis, inter certa fauoris nostri signa eosdem cum castro eorum Borsanouch vocato et possessionibus ad ipsum pertinentibus, per nos sibi in concambium dicti castri Cluch datis et donatis, a iurisdiccione, iudicio et iudicatu quorumlibet iudicum et iusticiariorum regni nostri presencium et futurorum, de gracia speciali duximus eximendos, nostro solummodo iudicio et iudicatu speciali in causis quibuslibet ipsos reseruantes. Quare vobis palatino iudice curie nostre, bano tocius Sclauonie, nec non comitibus et iudieibus nobilium quorumlibet comitatuum, ceterisque cunctis iudieibus et iusticiariis regni nostri presentibus et futuris, regiis sub edictis preeipientes mandamus, quatenus predictum comitem Latk et suos heredes in nullis causis et causarum articulis per quoscunque et quandocumque contra ipsos motis uel mouendis, iudicare uel vestro iudicatu astare conpellere audeatis modo aliquali. Si qui enim quecunque acciones uel questiones habent uel habuerint contra ipso.;, in curia in specia 1 presencia nostre maiestatis iuridice exsequantur. Présentes autem dum nobis fuerint reportate, in forma nostri privilegii redigi faceremus. Datum in Wissegrad tercio die festi sancti Laurentii martiris, anno domini Mmo CCCmo LXmo sexto. Original na pergameni, na ledjima vide se tragovi malog kraljevskog pečata u crvenom vosku. Acta antiqua A. IV. L. 8. Nro. 248. Potvrda kaptola zagrebačkoga „feria tercia proxima post festum aparitionis beati Michaelis archangeli" god. 1318., što ju je tražio „ Gregorius filius Latk de Bersenonch". (A. IV. L. 8. Nro 249.).