VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 191

191 XVIII. 1528. februara 10. u Ostrogonu. Ferdinand daruje Nikoli Ostrošiću grad Zagovinu, što ga je Andrija Drežnički poradi nevjere, počinjene gubitkom tvrdjave Zvečan, izgubio bio. Anno domini millesimo quingentesimo vigesimo octavo, Strigonii in festo beatae Scholasticae virginis et martyris, ad relationem domini Thomae Nadasdi, castellani Budensis, datae sunt literae, quibus mediantibus maiestas sua castel­lum Sagowynya vocatum, una cum duabus possessionibus Also et Felsö similiter Sagowynya 'vocatis, septuaginta colonos continentibus, in comitatu de Posega existentibus, quae nobilis Andreae Drezneky praefuissent, sed per notam infidelitatis ejusdem, in quam idem Andreas ob ammissionem arcis finitimae Zwechan vocatae incurrisse dinoscitur, simul cum cunctis suis utilitatibus, et pertinentiis quibuslibet egregio Nicolao Ozthrosyth de Ghylethyncz ipsiusque haeredibus ac posteritatibus universis, pro fldelibus servitiis, quae idem sacrae coronae et maiestati regiae cum omni fidelitatis constantia pro locorum et tem­porum varietate exhibuit et impendit, salvo iure alieno contulit. T. d. r. s. I. p. 17. — Lib.jreg. I. p. 166. XIX. 1528. maja 17. u Budimu. Kralj Ferdinand polvrdjuje Ladislavu i Franji od Ervenca njihove po­sjede u županiji križevačkoj i zagrebačkoj. Anno domini millesimo quingentesimo vigesimo octavo, Budae in domi­nica rogationum, ad commissionem regiae maiestatis in consilio datae sunt literae, quibus mediantibus maiestas sua universa bona egregiorum Ladislai et Francisci de Erwencze, videlicet oppidum Erwencze praedictum, ac possessiones Brezthowcz, Boryanycze, Luseecz, Lepigay, Korlathkowcz, Bukancz, Mnwchancz, Benedikovcz, Alsolwka, Felsöluka, Posancz, Papres, Zlybochina, Ebrees et Blagay, omnino in comitatu Crisiensi, in districtu Erwencze existenti habitas, ac possessiones Athak, Prydworya et Wysnycze vocatas, ad castellum ipsorum Athak pertinentes in comitatu Zagrabiensi, in quorum olim paeifico et quieto do­minio iidem progenitores et praedecessores ipsorum ab antiquo perstitisse, seque ipsos persistere asserunt etiam de praesenti, simul cum omni iure suo regio ac cunctis utilitatibus, iisdem Ladislao et Francisco de Erwencze ipsorumque haeredibus ac posteritatibus universis novae suae donationis titulo, pro fidelibus eorundem servitiis in perpetuum contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. pag. 12. — Lib. reg. tom. I. pag. 118. XX. 1528. augusta 3. u Budimu. Kralj Ferdinand polvrdjuje svoju stariju donaciju, kojom je Mihajlu, Petru i Nikoli Emberu darovao neke posjede u županiji požeškoj i šimeškoj, koja su imanja Ladislav Benčik i Franjo Fanči radi nevjere bili izgubili. Anno domini millesimo quingentesimo vigesimo octavo, feria secunda proxima post festum beati Pefri ad vincula, Budae ? de commissione regiae ma-

Next

/
Oldalképek
Tartalom