VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 189

189 tinere, seu captivare possit, et neque valeat, statuisse dinoscebantur ; dempto dumtaxat unico articulo, quo scilicet cavetur, ut banus in medio eorum unum iudicem eligere deberet, quem quidem articulum certis bonis respectibus trans­mutandum ita decreverunt, ut deinceps non banus, sed loco bani capitaneus illius civitatis Segniensis pro tempore constitutus ipsum iudicem eorum eligere debeat, ita tarnen et taliter, quod hujusmodi libertates, dictis civibus per ipsum condam dominum Mathiam regem datae, ac per dictum Wladislaum regem confirmatae, semper ad statuta eiusdem civitatis Segniensis, quae in cancellaria habentur, referantur, et secundum eadem etiam semper limitentur, confirmavit gratiose, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. pag. 8. — Lib. reg. tom. I. pag. 82. XV. 1528. januara 31. u Budimu. Kralj Ferdinand polvrdjuje pravice kaptola požeškoga. Anno domini millesimo quingentesimo vigesimo octavo, Budae feria quarta proxima post festum conversionis beati Pauli apostoli, ad commissionem pro­priam domini regis datae sunt literae, quibus mediantibus majestas sua literas serenissimi principis condam domini Ludovici regis Hungariae etc. praedeces­soris et sororii sui charissimi felicis memoriae, continentes in se confirmative literas serenissimorum principum condam dominorum Wladislai et Caroli regum etc., quibus mediantibus iidem ecclesiam sancti Petri de Possega ac pertinentias eiusdem universas, item universos populos cujuscunque conditionis existant, a iurisdictione, iudicatu et iudicio comitum, officialium et castellanorum, pro tempore constitutorum atque constituendorum, in totum et per omnia exemisse, eisdemque has libertates concessisse : primo quod omnes populi ecclesiae sancti Petri de Possega, sive sint nobiles, jobagiones, hospites, cives aut con­ditionarii eiusdem, nullam collectant nullamve solutionem facere, nec martu­rinas, nec descensum, nec pondéra, nec factiones, nec aliquam aliam exacti­onem, quocunque nomine vel modo vocatam, majestati suae vel baronibus in­dicendam, aliquibus solvere teneantur, sed tantum praepositus et capitulum eiusdem ecclesiae collectas exigere habeant super ipsos ; item quod iidem po­puli ecclesiae coram nullp iudice regni, neque palatino, neque iudice curiae suae, per quospiam trachi possint in causam, necque tracti parère iudicio eo­rundem teneantur, sed solius praepositi et sui capituli, suorumque officialium in criminalibus et civilibus iudicio parituri ; item quod in festo beati Petri apostoli tributum fori in libéra via exigi ad Castrum de Posegavar nunquam possit in toto vel in parte, sed solum praeposito et capitulo exigatur praedictis, caeterumque nullus ex populis eiusdem ecclesiae, nobilis, hospes, civis aut conditionarius, et generaliter cuiuscunque conditionis existât, in festo nativi­tatis Domini, pascae, assumptionis beatae virginis Mariae, imo penitus nullo tempore ad dictum Castrum Posegavar aliquibus servire muneribus teneatur; nec eorum aliquis ad ipsum Castrum arare, metere, ligonizare, vineasque colère, se ad opus refectionis eiusdem castri aliquo debito vel servitio quomodolibet compellatur, et quod nullus castellanorum, comitum, provincialium iudicum aut nobilium de Posega descensum aut congregationem aliquam in aliqua posses-

Next

/
Oldalképek
Tartalom