VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 162

162 parti aduerse. Et super hanc donacionem et fratrum assumpcionem et per con­sequens obligacionem sunt pristaldi, videlicet Duimus Belchanig filius Butcy, Johannes Radosig, Latko Ziucouig, Palem (!) Crimaldig. In cuius rei prome­moria présentes literas nostras eisdem Tome, Duimo et Blasio ac eorum ere­dibus sigillis nostris pendentibus consignatas duximus concendendas. Scripta sub castro Conca supradicto feria quinta proxima ante festum beatorum Si­monis et Jude apostolorum, sub annis millesimo CCC°mo LXXXX sexto. Original na pergameni, na kojoj visi na crvenim svilenim vrpcama pet oštećenih pečata. Repos. 42. Fase. B. Nr. 12. XXIV. U Kninu. 26. augusta 1399. Pred kaptolom kninskim daje knez Ivan Nelipić plemiću Stjepanu Butino­vačkom posjed u Siveriću. Nos capitulum ecclesie tininiensis memorie commendantes tenore presen­cium significamus quibus expedit vniuersis, quod magnificus vir dominus Jo­hannes filius condam Iwan filii Nelypech comes de Cetina ab vna parte, vero ex altera nobilis vir Stephanus filius Buyzini de Butinauaz ad nostram perso­naliter accedendo presenciam, per eundem comitem Johannem coram nobis sponte confessum extitit viua voce, quod ipse pro fldelibus seruieiis et fidelium seruiciorum preclaris meritis, quibus memoratus Stephanus et filii eiusdem in diuersis periculorum bellicosis discriminibus, non in modica sanguinis effusione et sua et suorum, ipsi comiti Johanni multipliciter conplacuissent, quamuis pensatis eorum gratuitis premiis, vt dicebat maioribus donis atque premio laude conmendandis essent remunerandi, ad huiusmodi aliqualem anhelans satisfactionis eiusdem, quandam terram seu particulam possessionariam ipsius comitis Johannis prêter obitum proprio sui emptoriam in villam Ziuerich here­ditariam, que olim Georgy Stipsith et fratres sui habebant, idem comes Jo­hannes per se et heredes et suos pro eiusdem laudabilibus seruiciorum meritis, anotato Stephano filio Buizini eiusque heredibus et suis in perpetuum dedisset, donasset imo nostro in conspectu liberaliter dedit, contulit et donauit, cum omnibus iobagionibus, sedilibus, vineis, agris, limitibus, aquis, pratis, fenilibus, paseuis et cum omnibus vtilitatibus et pertineneüs iure proprio in perpetuum et irreuocabiliter tenendam, gaudendam, habendam pariter et possidendam, pro­mittens et se obügans, si super idem comes Johannes sui quoque heredes et successores amodo et ab ineeps in perpetuum annotatum Stephanum et he­redes et sucessores suos racione et occasione prescripte particule possessionis in dicta Ziuerich modo quo supra empticie et donaticie habite et existentis ab omnibus, indebite et minus iuste quoquo modo perturbare uolentibus, protegere et tueri suis propriis laboribus et expensis. In cuius donacionis testimonium présentes nostras literas priuilegiales sigilli nostri pendentis et autentici mu­nimine concessimus roboratas. Datum feria tercia proxima post festum beati Bartholomei apostoli, anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo nono, Na crvenoj svilenoj vrpci visi pečat. Repos. 42. Fase. B. Nr. 13,

Next

/
Oldalképek
Tartalom