VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 146
146 alios hactenus possessis et seruatis, noue nostre donacionis titulo prefato Johanni comiti filio Nelepech, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus vniuersis damus, donamus et de uera sciencia, potestatisque plcnitudine nostre maiestatis, habita deliberatione digestoque et maturo consilio vnacum serenissima principissa domina Elisabeth, regina génitrice nostra carissima, prelatisque et baronibus nostris prematuro, in hereditatem ascribimus perpetuam presencium literarum nostrarum per vigorem; preterea Castrum suum hereditarium Chamichech vocatum, quod super sua possessione hereditaria de nouo constructum habetur, cum suis possessionibus vniuersis hereditariis, tamquam ius suum hereditarium sibi et suis heredibus perpetuo tenere et habere confirmamus; ipsius quoque comitis Johannis visis recognoscenciis et atentis de largiflua dementia regali, eidem comiti Johanni et suis cunctis heredibus atque posteritatibus, hanc liberalitatis graciam duximus faciendam specialem, ymmo facimus, quod de prefatis castris Zyn, Brechewo et Chamichech ipsorumque possessionibus, villis, tenutis et quibuslibët pcrünencüs per hos sibi, vt prehabetur, donatis hereditariis quoque, atque per ipsum vel dictos suos heredes in futurum aquirendis, in parte quacunque maluerint, aut in toto seu pleno et integro videlicet omnino prorsus cuicumque seu quibuscumque tarnen sacre corone regni Hungarie fldelibus disposuerint, aut voluerint donare, ascribere, vendere, obligare, neenon in dotem filiabus vel sororibus suis legitime procreandis assignare et dare perpetuoque conferre liberam omnimodam, non obstantibus iuribus aut consuetudinibus regnorum nostrorum quibuscumque in hoc parte obseruandis, de quibusquidem consuetudinibus et ritibus tam regalibus, quam eciam eorundem regnorum nostrorum in hac parte salutem obseruare debendis, eosdem reddimus protinus exoneratos, quietosque et expeditos pariterque et absolutos, habeant cunctis temporibus successivis potestatis auctoritatem firmissimam. Volumus insuper vt cum suis vniuersis possessionibus tam hereditariis quam de nouo per nos, vt prehabetur, sibi datis et collatis, neenon in processu temporum aquirendis, dictus comes Johannes et heredes eius vniuersi ab omnibus et quibusuis regni nostri iudicibus et ipsorum iudicatu, perpetuis temporibus successiuis exempti habeantur, et nullius iudicio prêter quam régie celsitudinis super hiisdem vllo unque tempore astare teneantur. Preterea de munificencia régie maiestatis eidem comiti Johanni et per eum suis heredibus, heredumque suorum cunctis successoribus, perpetuo dedimus et donavimus quandam possessionem nostram regalem Besenew nuncupatam in comitatu pestiensi existentem cum suo tributo atque vtilitatibus et pertineneüs vniuersis, ut exïnde in curia nostra stare valeat atque possit, possidendam, tenendam et habendam. Promittimus etenim et in solidum nostro et nostrorum successorum, regum videlicet Hungarie nominibus policemur, prenominatum comitem Johannem filium Nelepech eiusque heredes et successores vniuersos super premissis nostris nouis donacionis et omnibus supradictis contra quoslibet ipsos super eisdem impetere volentibus, per omnia ab omni lite immuniter expedire et in omnibus prenominatis castris et possessionibus promissis et graeiis promittentes ad ultimum Adern nostram mediante, nec non prefate domine regine genetricis et domini Stephani ducis fratris nostrorum carissimorum, manualiter ad sancta dei euangelia et reliquias sanctorum cum prelatis et baronibus nostris nobiscum existentibus et in presencia eorundem prestita, quia