VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 143

143 eciam prêter predicta que in regalibus literis priuilegialibus continentur, salva eidem comiti Johanni et domine matri sue, prout inibi sunt expressa, invio­labiliter permanebunt. Nosque ipsum comitem Johannem ad obtinendum, possi­dendum et retinendum omnia, quecumque sibi per prefatum dominum nostrum regem et nos, ac dictum dominum Stephanum banum Bosnensem data existunt, volumus et assumimus fldeliter pro viribus adiuvare, adhec contra omnem ho­minem, solo prefato domino nostro rege excepto, qui ipsi comitj Johanni ini­micari vellet et ipsum in suis rebus, possessionibus et uiribus vel hominibus indebite violabiliter offendendo, et idem comes Johannes talibus iniuriatoribus sua propria potencia resistere non valeret, nos eidem, cum per ipsum fuerimus requisiti, assistemus consilio et auxilio efficaci. Prefata igitur omnia de beni­gnitate et auctoritate prefati domini nostri regis confisi, de consensu et plena voluntate predicti domini Stephani bani Boznensis, sepedicto comiti Johanni promisimus et insuper unacum eodem domino bano tactis sacrosanctis ewan­geliis et sanctorum reliquiis cum duodecim nobilibus domini nostri regis et nostris: Johanne filio Osl, Nicolao filio Elei, Johanne filio Dyonisii, Petro de Achounia, Johanne filio Jacobi, Paulo filio Johannis de Sara, Demetrio filio Stephani, Emrico filio Raynoldi, Paulo filio Laurencii et Paulo comité crisiensi iuravimus, ut hec ei, quamdiu in predictis et aliis prefato domino nostro rege fidelis existet, firmiter observentur, prefatique comes Johannes et domina mater ipsius, una cum venerabili pâtre et domino domino fratre Nicolao episcopo tininiensi, ac aliis viginti et uno nobilibus in literis suis super hoc confectis et expressis, nobis et predicto domino Stephano bano, multis nobilibus et no­tabilibus viris presentibus, quod semper sint domino nostro régi et sancte co­rone fidèles, et ut hec omnia in quantum eos tangunt, inviolabiliter debeant observare, tactis eisdem sacrosanctis ewangeliis et sanctorum reliquiis iura­verunt. Super quibus omnibus literas nostras fecimus fieri et nostri sigilli appen­sione muniri. Actum et datum Tininii in vigilia festi nativitatis beati Johannis Baptiste, anno domini M°CCC°XL-imo quinto. Iz originalne potvrde kaptola kninskoga od god. 1381. Rep. 42. Fase. B. Nr. 8. VIII. U Kninu, 23. juna 1345. Bosanski ban Stjepan Kotromanić ugovara mir s cetinskim knezom Ivanom Nelipićem i njegovom materom Belislavom. Nos Stephanus dei gratia banus Bosne, nec non terrarum Vsure, Salis, Dolinne Crayne, Rame ac totius Cholm princeps et dominus, publice recog­noseimus in his scriptis, quod cum nuper ex mandato Serenissimi prineipis et domini nostri, domini Ludouici dei gracia regis Hungarie, ad recuperandum et reeipiendum pro prefato domino nostro rege terras, castra, villas et posses­siones, que ad ipsum dominum nostrum et ad ius regni et sanete corone de iure pertinere noscuntur, et ad cohercendum brachio potentie nostre quosuis rebelles et infidèles régie maiestati cum potencia nostri exercitus Croatiam in­trassemus, magnifico et illustri viro damino Nicolao totius Sclauonie bano cum tota exercitus sui fortitudine vna nobiscum eunte, habitis vna cum prefato

Next

/
Oldalképek
Tartalom