VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 10
10 Matheus prouenientibus, vicecomitem et officialem, vt nobis seruicia exhiberet in hac parte, et ipse omnes, causas discuteret sicuti et nos, vigore et testimonio presencium mediante. Datum Crisii, die sabbati predicto, anno domini millesimo 1 ) quadringentesimo quadragesimo IlII-to. Izvornik na papiru, spoda bijaše pritisnut mali pečat. XLVI. God. 1445. 30. augusta. U Brezovici. Pred Ladislavom Potočkim kapetanom i Ivanom sinom Martina Potočkoga, županom kalničkim, odlučuje se glede isplaćenog dijela Elisabete kćeri Pavla iz Filetinca. Nos Ladislaus Pathaky capitaneus vtriusque Kemlek et Johannes filius Martini de Pothocz cornes terrestris loci eiusdem memorie commendamus tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, quod nobis feria tercia proxima post octauas fešti beati Jacobi apostoli nunc proxime preteritum, vnacum vniuersis nobilibus castri predicti in sede nostra iudiciaria pro moderatiuo iudicio causas litigancium discussissemus, tandem nobilis domina Elizabeth vocata, filia Pauli de Philethincz, relicta vero Martini carpentarii de Bachorcha, ac Agatha et Lucia vocate, filie eiusdem ut actores ab vna, parte vero ex altera Laurencium literatum, filium Pauli, ac nobilem dominam Margaretha vocatam, filiam Johannis, consortem eiusdem Laurencii de prefatha 2 ) Philethincz vt in causam attractos, iuxta legitimam eiusdem domine Elyzabeth, ac Agathe et Lucie filialibus eiusdem, contra ipsos proposuerunt in nunc modum, ut ipse rectam et equalem medietatem, partem porcionis possessionarie dicte possessionis Philethincz .... ab eisdem Laurencio et domine Margarethe 3 ) porcionabiliter reabere volebatur, tunc eodem die, pleno videlicet termino adueniente, iidem Laurencius et domina Agatha contra eandem dominam Elizabeth, ac Agatham et Luciam filiabus*) eiusdem plene respondere debebant, et ipsi quasdam literas expeditorias iuxta regni consuetudinem emanatas, sub sigillis egregiorum Georgii Rybesy de Peruecz, et Ladislai Fylemich de Eunereth, capitaneorum Maioris Kemlek, ac Stephani Kerser de Rusinbrod comitis terrestris de eadem, in sede nostra iudiciaria exibuerunt coram nobis, in quibus autem literis clare continebatur, ut prefatus Johannes, pater videlicet domine Margarethe, consortis eiusdem Laurencii, eydem domine Elizabeth plene et totaliter de omni iure sibi proueniente, tarn in possessione quam in aliis acquisicionibus cum pecuniaria solucione et vestibus, tempore, quo ipsa domina Elizabeth circa annotatum Martinum, maritum suum transiuisset, pro quibus eadem domina Elizabeth eundem Johannem fratrem suum et suos posteros, racione preuia omnino commisisset quietos, pacificos, expeditos, ac per omnia absolutos; ipsa autem domina Elizabeth pro predicta solucione pecuniaria et vestimentorum dotacione contenta fuisset, ideo nos vidêntes iura am*) sequitur deletum „treccntesimo". 2 ) sie. 3 ) sie. 4 ) sic.