VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 115

115 XXXII. U Varaždinu g. 1707. 7. aprila. Ban Ivan Palffy javlja Krsti barunu Dellissimunoviću, da će poslie sa­bora razviditi krajinu, ie neka bi proglasio Turkom, da ne dolazi kao nepri­jatelj, već samo u svrhu razvidjenja krajine. Moli ga neka bi mu priskrbio ple­menitih turskih konja i šator, što vrlo treba % Spectabilis ac Magnifice Domine Baro et Colonelle mihi observandissime. Die quarta affuturi Mensis Maii Generalem Regni Congregationem Zagrabiae celebrare constitui, post eandem vero (uti pridem in animo concepi) ad Con­fmiorum quoque perlustrationem descendere deliberavi. Ne itaque aliqua si­nistra fama ad Turcas perveniat, Vestra Spectabilis ac Magnifica Dominatio discrète insinuare et vulgare velit apud Turcas quod ubi ego ad Confiniorum Visitationem descendero, non hostilitates factitatum, sed Confinia revidere vo­lens descendam, atque adeo quae mihi ex Confiniis obviam ventum est militia, non alicujus hostilis motus exsustitandi, sed honoris mihi qua Bano debiti de causa exurgat. Et siquidem Equis Generosis Turcis sie et Tentorii summe egeam, velit Dominatio Vestra Spectabilis ac Magnifica modum adinvenire, ut qui in Vi­cinia sunt Turcae, ad tempus illud. quo ipse eorsum venturus sum, pulchros adducant equos mihi demum praesentandos. Tentoria vero quod attinet, dis­ponat ita Turcas Banyaluhenses per internuntios, ut ad duas Columnas for­mata exquirant, exquisitaque verum exponere queant. Pretium etsi ad mille florenos, et imperiales totidem ascenderit, non curo, dummodo usibus meis sint aecomoda. Quibus D. V. Spectabilem ac Magnificam diu incolumem va­lere cupiens permaneo Spectabilis ac Magnificae Dominationi Vestrae ad ser­vienda paratus. Comes Joannes Palffy m. p. Varasdini 7. Aprilis 1707. Izvornik u kr. zem. arkivu u Zagrebu. XXXIII. Ban Ivan Palffy piše barunu Krsti Dellissimunoviću neka naloži, da dodju ladje iz Novog, Alagićeve Kule i Divuše do Rugvice, da odvezu pod stražom vino, koje ima doći u Krajinu. Spectabilis ac Magnifice Domine Baro et Colonelle mihi observandissime. Graecium hodie per me ablicentiatus dominus Adamus Gereczy exposuit mihi, quod Vajvodae cum suis hominibus vecturam devertionemque vini ejusdem domini Gereczy remeare videantur, instando inter caetera, quatenus (siquidem et de praesenti nonnulla victualia, vinaque deversi facere vellet, propter tarnen robota per vias jacentia, aliaque itineris impedimenta non posset) ipse S. ac M. Dominationi V. assensum meum perscriberem, eidemque auxilio forem in praemissae suae intentionis affectuatione. Quia itaque memoratus dominus Gereczy instantiae de praeseiito annuis­sem, ne gravetur S. ac M. D. V. demandare, ut I. naves ex Divussa et Alla­gics Kula, sic etiam civitate Noviensi et chitate inferiori sub Knezia tu K olgtzar et Pal lanha quo cidus fieri poterit cum uno alteriore milite (cujus discretioni vina committi possint) usque Rugviczam expediantur, vina ibidem aeeeptura et revectura.

Next

/
Oldalképek
Tartalom