VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)
Strana - 94
94 Fuitne apud patres Capucinos intra hoc spatium aliqua vice ? Quare eandem hostiam ita conversando cum Capucinis iisdem non monstraverit ? R: se fuisse et saepius pênes claustrum ad comedendum acquisivisse. R: quotiescunque hic Zagrav biae cum Capucino fuisset, quod nullatenus potuerit se recoligere dictam hostiam apud se existere et tarnen respondit, quod semper praefata hostia apud eundem continutive erat. Fortassis pactum cum animae hiando inimico inivisset, quod praefatam hostiam religiosis sed neque ecciesiasticis personis apud se existere manifestare nolit, et si hoc, quonam ex fundamento ? R : quod non, sed quasi mutus effectus sit et de dicta hostia absolute recordari non potuerit tunc. Spanistiffl 1 ) deposito tertio quadrante ad quintam ad scalam attractus est, in eademque ad tertium quadrantem horae sextae existens per omnia in suis prioribus fassionibus perstitit. Pariter dum jam e tortura dimissus fuisset, praemissae fassiones in inteligibile idioma eidem interpretatae, itidem easdem confirmavit. Praesentis torturalis examinis ulterior discussio rejicitur in diem crastinum reassumenda. Praesente me Andrea Szale civitatis capitaneo et exmisso m. p. Me quoque Bechtan Josepho senatore et exmisso m. p. Die immédiate sequenti praesens quidem a ligatura manuum. Interrogatus, quemadmodum assereret quod hostiam emisset, num tum temporis vendentem, quidnam hoc esset et cujusnam virtutis interrogasset ? torturale examen reassumptum est, et R: quod omnino vendentem interrogaverit, qui respondit eidem, haec hostia est deus catholicorum, et qui pênes se eandem hostiam gestaverit, nullo genere ar-morum affici poterit, sed ne laesuram vulneris alicujus sentire. !) Spanischer Stiefel.