VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 83

83 Postquam praescripta incusata horribili torturae imposita per spatium duarum horarum perstitisset, tandem petiit se "ex tortura deponi et se velle bénévole fateri. Qua deposita dixit se fuisse curiosam videre actus magicos et quod in trivio cum memorata olim Fratricza convenisset et inde ad sanctum Xaverium ad certam planiciem devenissent, ubi lusus, cantus et varii generis gaudia extitjssent et quod tribus vicibus cum sagis ambullasset. Tandem ulterius torturata fassa est, se esse veram sagam per spatium duorum annorum, circa festum sancti Ioannis sunt anni elapsi. Sub lingua dixit se habere sigillum, quo scisso dixit esse verum sigillum diaboli, hoc addito, quod Fratricza ante praemissos annos domi sua eidem consortio adoptasset, et quod ibidem fuerit pistoris Szvisztek uxor nomine Dorothea, quae Romam discessit, et quod illa sit vera sagä, et quod in trivio apud sanctum Xaverium diabolus illam obsigillaverit in forma adolescentis et quod diabolus sit illam ibidem osculatus et illa reciproce eundem osculis affecisset, ubi inexplicabiles lautitiae et convivia extitissent, cui consortio volando non alte sed prope terram profecta est. Cui unguentum Fratricza subministravit. Et quod diabolus inexpli­cabiles divitias compromisisset eidem, illa vero e converso universa sua futura in holocaustum servitia devovendo, et quod eadem conviviorum illorum et congregationis hofmaistrica fuisset et quod prae manibus ejusdem omnia. Hoc addito, quod ad ejusmodi congregationem multocies ambulassent, semel ad campum Stenjevicensem ad crucem ultimam versus Sused ad trivium, secundario ad patibulum prope Laschine et quod ibidem saltassent, et quod praemissa Szvisztekovicza et Fratricza ibidem fuissent. Tertio Turopoliam anno praeterito ad nativitatem beat, virginis Mariae prope Goricam ad certum trivium ambulavit cum complicibus suis noctu ante mediam noctem et quod ibidem convivassent et diabolus omnia subministra­verit conviviis necessaria. Quando homini nocere volunt,. tunc ossa hominum mortuorum incinérant et Ulis cineribus conspergit hominem ex odio vel rancore, et quod exhortati­onem supra illos cineres faciant: „sicut hic homo mortuus, cujus haec ossa incinerata sunt, se ju vare non potest, ita et tu sis eidem similis!" Et quod talis homo, qui conspergitur similibus cineribus, possit sanari herba veleština et dei ligno božje drevce dicto, et quod rutam sit bonum apud se habere, quae ruta ad instar capitis crescit, et quod hae herbae sanctificari debeant, prouü et ve­liki koren. Et quod allium ipso die epiphaniarum Domini implantatum, et in festo Gregorii execratum et denuo eodem die implantatum, ubi excreverit, contra sagas apud se bonum sit portare. Sagas autem triplices déclarât : unas quae prope terram semivolando et ambulando vaccis et reliquis animalibus lac subripiunt, et quod loco lactis subrepti vaccae sanguinem dimittant. Aliae, quae per aërem volando grandinem et gelu conficiunt. Tertiae vero, quae variis herbis prodesse hominibus et no­cere possunt, et quod eadem in numero harum sit, et quod superstitionibus et magicis exhortationibus utantur. Et quod audiverat a Fratricza, quod grando conficiatur ex illis capillis, quos foeminae et mulieres proicere soient diebus sabathinis se pectendo, et adhibita aqua, in qua diebus praemissis pedes lavantur et (salvo honore) luto humano recenti, quibus omnibus simul sumptis grandinem conficiunt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom