VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)
Strana - 62
62 mune duximus appendendum. Datum feria secunda proxima ante festum sancti regis Stephani, anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo septimo. Izvornik na pergameni s tragom pritisnuta pečata na hrptu, kod pl. Ivana C unčica u Kuču Br. 10. IV. God. 1492. 22. oktobra, u Zagrebu. Pred općinom zagrebačkom prodaje Antun sin Fabijana iz Rakovca, svoj vinograd Zmrek (Cmrok) Luki sinu Jurja iz Požege. Nos Gasper Kysewych filius Pauli, iudex, Fabianus, Michael, Iacobus, Georgius, Bolfangus, Johannes, Michael et Gallus, iurati consiliarii et vniuersi ciues ciuitatis Montis grecensis, memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit vniuersis, quod vir prouidus Anthonius sartor, filius Fabiani de Rakonok conciuis noster ad nostram personaliter veniens presenciam, confessus est in hunc modum : vt ipse quandam vineam suam totalem Zmrek appellatam in territorio nostro seu ciuitatis prefate inter vineam desertam viri prouidi et honesti Berlek agricole ab vna videlicet orientali parte, a plaga vero meridionali successorum condam Petri Wkanych dicti conciuium nostrorum et inter duas vias communes, vnam ab occidente et alteram ab septemtrione sitas habitam et existentem, ipsum scilicet Anthonium sartorem a condam proba muliere Elisabeth aliter Jalsek dicta olim consorte légitima eiusdem Anthonii sortoris ob amorem coniugalis copule titulo donacionis literatorie concernentem, prout hoc in quadam litera nostra seu ciuitatis prefate priuilegiali, tempore videlicet iudicatus viri prouidi et honesti Georgii Semoris iudicis et concivis nostri filii Viti de anno domini millesimo quadringentesimo nonagesimo, feria sexta proxima ante dominicain Ramispalmarum nuperime preterita pro parte ipsius Anthonii sartoris superinde confecta et emanata ac coram nobis in specie producta, et demonstrata expresse vidimus contineri occulata, simul cum omnibus eiusdem totalis vinee in vicinitatibus supradictis habite, cunctis vtilitatibus, iuribus, vsibus, integritatibus et pertinentiis vniuersis sub eisdem prioribus et antiquis veris metis, viro similiter prouido et honesto Luce filio Georgii de Posega moderno comiti et conciui nostro, ac per eum suis heredibus pro viginti octo florenis auri per eundem, Lucam comitem nostrum prefato Anthonii (sie !) sartori prout ipsemet nobis retulit iam plene datis et persolutis, vendidisset et contulisset, ymmo ex consensu vicinorum predictorum venditit et contulit coram nobis iure perpetuo et irreuocabiliter tenendam, possidendam pariter et habendam ac iuxta condicionem ciuitatis prenotate ab antiquo priuilegialiter approbatam, quomodocunque uoluerit disponendam. In cuius rei memoriam et testimonium firmitatemque perpetuam presentibus sigillum nostrum commune duximus appendendum. Datum feria secunda ante festum beati Demetrii martiris, anno domini millesimo quadringentesimo nonagesimo secundo. Izvornik nalazio se je g. 1896. kod g. Stjepana Šimca u Sandrovcu (županija Belovarsko-križevačkaJ. Na hrptu bijaše pritisnut pečat, V. God. 1510. 16. januara. Općina zagrebačka prodaje neku kuću Nikoli i sinu njegovom Jurju. Nos Emericus Mykwlych filius Demetrii iudex, Stephanus, Blasius, Georgius, Marcus, Johannes, Simon, Valentinus et Nicolaus iurati et consiliarii ac tota communitas ciuium ciuitatis Montisgrecensis, memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis, quod nos quandam domum lignei operis simul cum fundo et celario subterraneo, que prefuerat condam magistri Mathei notarii canonici ecclesie Zagrabiensis,