VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)
Strana - 53
53 5. Ladislav Napuljski potvrdjuje obćini zadarskoj otoke Srimac i Žirje. U Napulju 26. januara 1403. Ladislaus Dei gracia Ungariae, Hierusalem, Siciliae, Dalmaciae, Croaciae, Rauiae, Serviae, Galiciae, Lodomeriae, Cumaniae rex, Provinciae et Forcalquerii ac.Pedemontis comes. Universis présentes litteras inspecturis tarn presentibus quam futuris. Sicut meritis et dignis proni sumus in graciis conferendis, sic providere debemus attentius, ut per illarum concessionem aliorum iuribus nulluni fiât dispendium lesionis. Sane venientes ad Maiestatis nostrae praesentiam viri nobiles Jacobus de Raduchis, legum doctor, consiliarius, et Simon de Detrico de Jadra, milites fidèles nostri, ac ambasiatores per viros nobiles communis civitatis nostrae Jadrae, fidèles nostros, noviter ad curiain nostram missi, exposuerunt nomine et parte dićti communis nostro culmini reverenter, quod insulae Srimaz et Xirgie, quae per commune civitatis nostrae Sibenici tenentur ad praesens, ad dictum commune Jadrae legitime pertinent atque spectant, pro quarum recuperatione praefatum commune Jadrae-contra dictum commune ipsius civitatis Sibenici questionem seu causam moveri intendit et litigium intentare. Verum ne contra dictum commune Jadrae super ipsis insulis aliquid per nos inadvertenter lieret, per quod eliderentur iura eidem communi in dictis insulis competentia provideri, per nos eis in hac parte quo supra nomine suppliciter postulaverunt. Nos autem ipsorum ambasiatorum porrectis nobis super hoc supplicationibus inclinati, nec minus volentes super praedictis prospicere opportune declaramus, harum série de certa nostra scientia, quod dictae. insulae in quacunque confirmatione per nos forte flenda dicto communi Sibenici de privilegij et libertatibus eorum nullatenus includantur, nec in illa inteligantur inclusa, sed dicta confirmatione non obstante liceat et licitum sit, dicto communi Jadrae, contra praefatum commune Sibenici, de dictis insulis, "et pro illarum recuperatione coram competenti iudice ius et iustitiam experiri. Has nostras litteras magno nostro pendenti sigillo munitas iam dicto communi ipsius nostrae civitatis Jadrae in praemissorum testimonium concedentes. Datum Neapoli in absentia logothetae ut prothonotarii regni nostri Siciliae, eiusque locumtenentis, per virum nobilem Donatum Dervotio legum doctorem, locumtenentem cancellarii, dicti regni consiliarium et fidelem nostrum. Anno Domini 1403. die 26. januaru, XI. indictione, regnorum nostrorum anno sextodecimo. 6. Ladislav Napuljski nagradjuje radi vjerne službe braću Vida i Alojzija de Matafaris. U Zadru 3. oktobra 1403. Ladislaus etc. fidelibus suis capitulo ecclesiae iadrensis salutem et gratiam. Cum nos insulas Corzulae, Lesinae, Lissae et Brazae vocatas, in regno nostro Dalmatiae antedicto habitas et existentes, cum omnibus earum utilitatibus et pertinentiis universis, fidelibus nostris dilectis Guidoni et Loysio de. Matafaris, aulae nostrae militibus et eorum heredibus pro ipsorum fidelibus servitiis, per alias nostras litteras exinde privilegialiter confectas novo nostrae donationis titulo perpétue et irrevocabiliter donaverimus et contulerimus, ipsosque in dominium predictarum insularum et pertinentiarum earundem per nostrum et certum hominem volumus facere introduci, igitur fidedelitati vestrae praecipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide dignum, quo praesente Simon de Detrico Milas, Marcus de Zivalellis, Crescius de Crissava et Gilardinus de Girando, nostri familiäres et fidèles, vel eorum aliqui, vel alter, aliis absentibus, hominem nostrum ad facies praedictarum insularum et pertinentiarum earundem quorumlibet in vicinis et cometaneis ipsarum universis ibi legitime convocatis et praesentibus accedendo introducat eosdem Guidonem et Loysium in dominium earundem, statuatque ipsas eisdem cum çunclis earum utilitatibus et pertinentiis uni-