VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)
Strana - 41
41 Ioannes filius ser Andreae de Grisogonis vulneratus fuit super fronte per famulum ser Cresole de Zivallelis. Die dominicali 6. mensis iunii, existentibus rectoribus dominis Guidone ' un de Matafaris, Crescio de Zadulinis et ser Simone de Cressavis, abolitum fuit nomen meum a consilio sapientum ad petitionem Andreae de Serz(!), proinde, quod dicto ser Andrea de Grisogonis consanguineo meo et ser Veturino de Calzina, quia ipse iustabat ut solverent impraestitum ducati unius pro quolibet . . . non abstante quod unius eorum filius et nepos et alterius frater erat in exercitu sub Castro Novigradi. m Die 9. mensis iunii Carlucius de Turi de Neapoli, regius homo, intro- 9. iun. duxit nos in possessionem Novagliae. Die dominicali 22. (aut 29.) mensis augusti, combustae fuerunt quaedam 22. (29.) aug. domus ser Nicolai prope monasterium Sancti Nicolai et scala qua ingrediuntur novitiae intrantes monasterium, et fuit de nocte circa primum somnum. Die dominicali 3. mensis octobris, existentibus rectoribus dominis Antonio 3. oct. de Grisogonis, Crescio de Botono et Gabriele de Nosdrogna, in generali consilio civitatis Iadrae infrascripti nobiles Croatorum fuerunt accepti in civeš et consiliarios Iadrae, videlicet" 9 ) . . . 1407. Die mercurii ante prandium 16. mensis februaru, Castrum Novigradi, sub 16. febr. quo die martis videlicet 8. mensis februaru proxime praeteriti posuimus campum exercitus nostri, capitaneo nostro, scilicet domino Aloisio de Matafaris, ibi cum certis nobilibus nostris et gente nostra armigerum existente, reddidit se, et illud gens nostra introivit, et die sabbati 26. mensis februaru exercitus noster per mare, munito castro Novigradi, recessit et ivit versus Scrissia et intromisso fero (!) Scrissiae ac fortificato turribus, die sabbati 12. mensis martii reversus est Iadram 15 °). Ser Joannes, filius ser Andreae de Grisogonis, in exercitu sub castro Novigradi die iovis 10. mensis februaru sagittatus fuit in cosa dextra. Die martis 8. mensis martii, Petrus vir Milize servitialis meae, de sera, 8. mart. per quosdam Vlacorum, dum solus pergeret ad molendina, mortaliter super caput vulneratus et multis vulneribus per totam personam peremptus fuit et die veneris eiusdem mensis 25. sepultus fuit apud ecclesiam Sanctae Mariae presbyterorum. Die martis 21. mensis iunii consecrata fuit ecclesia Sancti Grisogoni de 21. iun. Iadra Die sabbati 25. mensis iunii, in aurora, fuit valde terribilis terraemotus. 25. iun. Die primo iulii intravimus electi rectores Iadrae, dominus Andreolus de 1. iul. Dominis, Madius de Fanfogna et ego Paulus de Paulo. Die 16. eiusdem mensis iulii dominus Ioannes de Lusignano, Bareti dux, 16. iul. 149 ) Na žalost oštećeno mjesto velike važnosti, koje bi jedino bilo onda moguće popuniti, kad bi se našli gradski zapisnici. 15 °) O ratovanju god. 1407. gl. Šišić: Hrvoje pg. 198—200. Zadrani ratuju kao podanici Ladislava Napuljskoga zacijelo protiv krbavskoga kneza Karla. 151 ) Bi an chi o. c. pg. 296-313.