VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)
Strana - 24
24 21. febr. Die iovis 22. mensis februaru venerunt Iadram Adamus castelanus tininiensis et Petricia familiaris domini Nicolai de Gara, Dalmatiae et Chroatiae bani, cum litteris credentialibus scriptis in Toplicia 110 ) die 13. praedicti mensis et cum duabus litteris regiis, scriptis in Tinino die 3. iam dicti mensis februaru, una quarum directa ipsi bano, alia rectoribus communis nostri, pro intromittendo omnia bona domini archiepiscopi iadrensis, domini Guidonis (de Matafaris), domini Jacobide Raduchis et ser Lodovici de Matafaris pro parte regia, existentibus rectoribus iadrensibus dominis Andrea de Grisogonis, Mazolo de Gallo et Georgio de Zadulinis, qui cum eorum secreto consilio dederunt eis facultatem eadem die intromittendi ea iuxta regium mandatum. Die martis 27. mensis februaru de mane reversa est eadem galea nostra 111 ). Die primo mensis madii factus fui rector una cum ser Simone de Cucilla et cum ser Simeone Detrici et quia eodem die renuit dictus ser Simon, loco sui electus fuit ser Antonius de Grisogonis in eodem offitio. Die lunae 28. dicti mensis madii, me existente rectore cum praedictis, de nostro mandato inceperunt portari lapides et calx, pro fabricatione capellae 8. iun. Sancti Simeonis Iusti, et die veneris 8. mensis iunii proxime venturi, incepit laborari fundamentum pro ipsa capella amplianda, cuius fundamenti primum lapidem ego Paulus cum episcopali benedictione posui. 24. sept. Die 24. mensis septembris ex mandato domini régis captum fuit in consilio generali, quod in instrumentis publicis quae conficiuntur in Iadra, non ponatur a modo nomen archiepiscopi, sed instrumenta valeant de cetero facta ac si nomen fuisset impositum, quemadmodum prius imponebatur m ). 11. oct. Die 11. mensis octobris, die iovis, ivi Nonam nuntius ad dominam Annam, comitissam Segniae 113 ) et die crastina sum reversus. Eodem anno die dominico iam circa primum somnum, combusta fuit domus olim ser Damiani de Zadulinis, quae est in contrata Sancti Michaelis 114 ). 27. febr. 1. maii 28. maii 1398. 1. mart. Die primo mensis martii factus sum rector Iadrae ego Paulus de Paulo, una cum ser Marino de Ginanis et cum ser Ioanne de Fumatis. 9. mart. Die sabbati 9. mensis martii, regimini nostro, intromisimus abbatem Sancti Grisogoni in palatio communis, pro excessu quem fecerat eodem die contra homines regios exactores, (qui colegerunt pecuniam) pro subsidio exercitus regii, et hoc deliberatione consilii sapientum Iadrae et praelatorum et sacerdotum Iadrae. (27.) mart. Die mercurii scilicet (27.) mensis martii, per ser Andream Marulae de Spaleto et ser Ioannem de Fumatis de Iadra, in praesentia ser Andreae de Grisogonis, dominae Marchitae suae sororis, et dominae Colizae 115 ) de Varicassis, uo ) Topusko u zgrb. žup. ni ) Koja je pošla na iztok; gl. s. d. 20. jula 1396. J12 ) Zigmund je skinuo Petra de Matafaris s časti. Farlati V., 108. 113 ) Udovica bana Ivana Krčkoga. Gl. Kl aie o. c. »*) Bianchi o. c. pg. 356—359. U5 ) Coliza = Nikolica. Jireček pg. 49.