VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)
Strana - 243
243 feceris, nostram indignacîonem te sencies merito incurrisse. Datum in uilla Scenthgerolth, in quindenis. sancti Martini. Iz izvor, potvrde kralja Andrije god. 1292. 18. jula na pergameni. : II. God. 1219. 20. marta. Pred čazmanskim kaptolom prodaju plemići iz Poljane dio svoje zemlje u Poljani, županu Esce i sinu njegovom Tomi. Capitulum Chasmensis ecclesie vniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam série presencium volumus peruenire, quod Budilou filio Budou, Mathya filio Zlobk, et Lourech filio Gmiza, iobagionibus castri Crisiensis de Polana a parte vna, ab altera autem magistro Thoma filio comitis Essce, pro se et eodem pâtre suo, coràm nobis personaliter constitutis, iidem Budilou, Mathyas et Lourech de terra eorum ipsos in Polona, 1 ) titulo hereditario contigenti, quandam particulam, métis, terminis,. limitacionibus et signis infrascriptis distinctam, cum pertinenciis, adiacenciis et vtilitatibus suis vniuersis sine debitis et seruiciis de eadem particula dari et exhiberi consuetis, confessi sunt vendidisse eisdem comiti Essce et magistro Thome, eorumque per eos heredibus, pro nouem marcis plene acceptis, ut dixerunt, irreuocabiliter habendam et iure perpetuo possidendam, in ea libertate, qua nobiles regni Sclauonie perfrui dinoscuntur et censentur. Mete autem partic[ule terre ve]ndite, sicut homo noster, quem ad faciem ipsius miseramus nobis recitauit, presentibus Jacobus 2 ) centurione, Iwan fratre eiusdem, Dragula, Ch osk, Domacha, Zobycha filiis Bela, Guerdan, Gordos filiis Gordila, Dunce, Wechynk filiis Brata, Johanne filio Iwanka, Herrico, Adam filiis Oscel, altero Oscel, Gregorio ac Wlko filiis. eiusdem, Woyneg filio Myrk, Fabiano fratre domini Mathia, Farkas filio Chakan, Pribizlo filio Dragyna, Mathya et Mateyk filiis Wenen, pacifiée et quiete erecte, taliter distinguntur, videlicet prima meta incipit iuxta terram dicti comitis Essce a parte occidentis in meta terrea, inde versus partem orientis procedens venit ad aliam metam terream, inde ad arborem pomi cruce signatam, meta terrea circumfusam sitam iuxta fluuium Zdezlauel, inde pertransiens ipsum fluuium venit ad metam terream, inde ad aliam metam terream, inde declinans versus meridiem venit ad metam terream in introitu silue, inde ad viam, in qua procedens in magno spacio venit ad duas arbores gartean cruce signatas, métis terreis circumfusas, inde ad arborem seil cruce signatam, meta terrea circumfusam, inde procedens cadit in fluuium Prasnicha, in quo procedens inferius versus meridiem in competenti spacio exit ad metam terream, deinde tendens versus partem occidentis venit ad puteum, inde ad metam terream, inde ad priorem metam ibique terminantur. Vt igitur prefate vendicionis séries robur inuiolabilis firmitatis optineat, ne per quempiam tractu temporis valeat retractari, présentes ad instanciam dictorum venditorum eisdem comiti Essce et magistro Thome concessimus, sigilli nostri patrocinio communitas, hac tarnen con') sic. 2 ) sic.