VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)
Strana - 218
218 dissimae Deus ter optimus pertingere, ac quam plurima quoque féliciter supervivere concédât animatus voveo) negotium hoc perficiendum retardare posset, nihilominus cum pro publico bono opere, intérim nihil melius censeo me posse facturum, decrevi me pro vigesima quarta praesentis mensis Deo volente Legradinum sistere ibique mandatum Suae Sacratissimae Maiestatis in efectum deducere. Quod ipsum Dominationi Vestrae Illustrissimae ac Reverendissimae intimare volui, rogando eandem obnixe quatenus plenipotentiarium suum (si possibile fuerit) pro vigesima tertia praesentis ad Insulam Muraköz circa Chaktorniam (ubi pernoctare intendo) praemittere non dedignetur, ut accepta praeuiae de omnibus necessariis negotiis informatione, in loco tanto meliusque collaborare possimus. Scripsi quidem praeliminarie Domino Vice Comiti Joani Becsi, admonendo per eiusdem Legradienses quod si nimirum se benignae Suae Maiestatis Sacratissimae ante aliquot annos per me declaratae dispositioni et voluntati accomodaverint et contra eandem munia sua amplius non exercuerint, bene quidem manebunt impune. Sin autem ulterius quoque refractorii permanere intendant, etiam strictioribus modis et modus coercebuntur ; prout si nécessitas ita exegerit, demandatum est domino Generali Bottyani, Domino Zrinio imo et Domino Bano, ut nobis asistent ; quid jam ab ipsis responsi habuero patebit et id breui. De reliquo eandem Illustrissimam ac Reuerendissimam Dominationem Vestram quam diutissime féliciter vivere et valere desidero. Datum Sarvar die 13. Mai, 1688. Eiusdem Illustrissimae ac Reuerendissimae Dominationis Vestrae filius obligatissimus Comes Nicolaus Draskovics. XXXII. Illustrissimo ac Reuerendissimo Domino Martino Borkovich, Episcopo Zagrabiensi, Abbati Beatae Mariae Virginis de Topuszka, Suae Caesareae Regiaeque Maiestatis Consiliario, Domino Praelato Suo et Patri gratiosissimo. T. XVII. Nr. 61. Illustrissime ac Reuerendissime Domine Praesul, Domine Pater gratiosissime. Salutem et optatam pacem a Domino Deo. Manifeste completur malitia praevaricantis Domini Sarkan, praedicantem ille per omne nefas inducit et ad quodvis nefas praeit facti exemplo. Eo impellit rem ut Legradini non modo non sit locus parocho sed nec Catholico, infelici Juliano persimilis omni conatu regnum Dei quod est ecclesia subvertens. In quodam articulo extracto liberum utcumque exertitium religionis admittente, se satis fundatum gloriatur esto, nullius manu aut annulo roborato sed proprio ut aiunt Itali capricz, uti ipse vidi non solus etiam cum Domino Vice-Capitaneo germanico in exhibita copia. Si viderem vel sperarem aliquem profectum in tarn confusis rebus, me utique animam meam me pretiosiorem facerem, darem et Collum ; at sie loco necesse habebo cedere nemine ut iam perscripsi Catholicos protegente ; Germani sunt in praecinetu itineris exigui etiam viribus contra tantam colluviem, ubi omnia membra cum capitibus tumultuantur et exercitum habere deberet, qui vellet omnes portas Legradienses militibus claudere, ubi omnia ruunt nisi aliunde illorum contumacia comprimatur. Audio a fide digno esse compositum, ut Insula tributo Turcico serviat, et minime dubium in faueibus cum tali disordine continuis seditionibus. Si ita videretur Illustrissimae ac Reuerendissimae Dominationi Vestrae usque ista sopiantur vel secus mecum provideret ad Sanctum Michaelem vel Czaktornam meam miseriam transportarem, quis resistit violentiae eorum ? Catholicorum cum necem quaerunt. Dominus Petrus Jankovich nuper constitutus Hadnagy Vidoczensis hinc inde fugi-