VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 19

19 tunc comiti nostro ibidem, poena capitis usque diem tertiam, recedere ab in­sula Pagi, et captivaverunt duos nostros nobiles, ser Ioannem filium quondam Dominici de Nassis et ser Simeonem de Pechiaris et cancellarium per nos eis datum, tunc ibi existentem. Die crastina, videlicet die iovis, hora circa vespe- 12. mart. rarum, huius nova attigerunt Iadram. Ergo immédiate interposuimus curam parandae ultionis. Die dominico proxime sequenti, circa horam meridiei, pro 15. mart. nasciscenda ultione expedivimus unam galearum nostrarum minorum, scilicet optime ad hoc opus fulcitam, et multas barchas armatas et alias quamplures, pro transfretandis equitibus et peditibus nostris ad ipsam insulam, quorum ca­pitaneus generalis extitit ser Damianus de Nassis cum duobus consiliariis, vi­delicet ser Andrea de Grisogono et ser Crescio Raynerii, armator vero praedictae galeae extitit ser Georgius de Zadulinis 87 ). Die lunae proxime sequenti, expe- 16. mart. divimus alteram nostram galeam, scilicet maiorcm, cuius patronus seu armator extitit ser Blasius de Soppe, quo die etiam nonnullae aliae barchae illius pro­fectae sunt praemissa oceasione. Die mercurii immédiate sequenti, hora quasi jg. mart. meridiei, ipsi Pagenses per gentes nostras in quodam rumore prope Pagum, ubi promunierant et in quo fugerant, omnes relicta terra Pagi conflicti sunt, quorum quidem arripientes fugam, ceteri omnes masculini sexus, exceptis mi­noribus aetate, aut interfecti aut captivati sunt, sed pro minori parte interfecti ; inter quos captivos fuerunt duo rectores eorum, ser Dissicius et Cernuc, Ras­tigna vero tertius rector, aufugit Arbum cum uno filio et multis Pagensibus. Die veneris proxime 86 ipsorum inter laicos et clericos, ligatis manibus eodem 20 mart funiculo, in galea maiori fuerunt dueti Iadram, et in logia dominis rectoribus Iadrae praesentati, ubi unus dictorum sacerdotum ser Bermeae mitriatus fuit et in eadem mitria duetus fuit una cum praedictis aliis clericis ligatus ut supra, ad dominum archiepiscopum Iadrae pro eo, quia nitebatur eligi in episcopum Pagi 88 ). Laicorum vero tunc a medio fuerunt positi ad torturam. Die lunae 23. mart. sequenti, praedictus capitaneus cum consiliariis post horam tertiam in Pago unura praedictorum rectorum Pagi, scilicet Dissicium, in platea suspenderunt per gulam. Die martis sequenti 24. mensis martii, domini rectores Iadrae erectis 24. mart. furets super iactum portus, tres praedictorum Pagensium, videlicet Ioannem Tutnich, fratrem Damiani Striani et Jacobum Marangonum suspenderunt per gulam et eodem die duobus ipsorum captivorum, ser Ballio filio Damiani Tutnich et filio Lucae Leonis de Iadra eruerunt oculos. Die 11. mensis aprilis, scilicet die sabbati, vigilia dominicae Palmarum, n. a pr. ineeperunt canonici in civitate Iadrae, tempore reverendissimi in Christo patris, domini Petri de Matafaris, archiepiscopi iadrensis, qui eos primo constituit et duodeeim eorum in ecclesia sua cathedrali die praedicta solemniter, pronun­tiavit 89 ). s7 ) Gl. listinu br. 2. u „Dodatku" od 15. marta 1394. ss ) 0 težnji Pažana da se odeiepe od zadarske nadbiskupije i steku svoju po­sebnu biskupiju, gl. Far lati V. pg. 170—172. 89 0 tome gl. obširno ap. Farlati V., 102—107. Kaptol bješe u to doba refor­movan, a ne tek utemeljen. Gl. Bianchi o. c. pg. 162. i dalje. U Luc. izd. je broj ka­nonika pogrješno odredjen sa deset, jer treba da bude dvanaest, kako to pokazuju izprave ap. Farlati i Bianchi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom