VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)
Strana - 173
Omnia sic demum passi misteria Christi auxilio tibi sint : auxiliare tuis. An ne uides quantis miseri submergimur undis, quam tetrica positi condicione sumus ; An ne uides puantis premimur nos casibus, ecce, damnorum extremus quam prope limes adest. Quod petimus dabitur, uotorum summa piorum caedat : et afflictis afluet omne bonum. Castrum forte, tuo defensum numine, Chlissae ni cadat hostiles deueniatque manus; Quod quia nescitur paucis aduerte, docebo ; admoneam mentemque, pater alme, tuam : Montibus Illyricis locus est in uertice celso, arduus ipse, suo provocat astia jugo ; Praecipuam posuit stabili munimine sedem, cui natura loco Daedala larga potens, Viribus haec hominum non est superabilis uhi ; arx auibus uix est, uix adeunda feris, Hanc ueteres Graio dixerunt nomine Chlissam, quod bene finitimis clauderet illa locos ; Clauis enim tamquam remorantia limina claudit. Chlissa uiam reserat, Chlissa viamque serat. Audierant hostes, aberat quod praetor ab arce Crusicius, clara nobilitate potens ; Vir probus et prudens totiensque expertus in armis dextera magnificum quem fecit atque fides. Hic, quia defendens contruserat omnia Castrum, forte peregrinam circuiebat opem ; Restitit hoc Castrum spoliatum munere vitae, cui nec erat potus, nec cibus ullus erat. Protinus aduersum conflatum uiribus agmen uenit et hanc circum castra superba locat ; Praetulerat quoniam solers vigilantia castro praesidium tribuit, quod Tua sancta fides, Numina magna Deum ; pater, o sanctissime, pectus admonuere tuum, quod cito misit opem ; Qua nisi uenisset, te comittente, Jacobus Hermoleos, certe perdita Chlissa foret. Hic, quia Consilio prouiderat, omnia miro praesidium castro nocte dieque tulit ; Hoc ubi cognouit, uana spe lusus est hostis, fortiter accensus castra leuare iubet. Talia Chlissa uidens animis plaudentibus alii 10 ) exhijlarant curas, thurea dona cremant ; Te celebrant votis letum peana canentes, te, seruatorem constituere suum. Nos quoque uitales Chlissa, qui ducimus auras, pendetque a cuius nostra salute, salus, «») Alj, Rukopis. Chlissae de- Chlissae etimologia Laus virtusque co- Commissarij stratagema et Gratiarum relatio scriptio mitis Petri Cruzich laus